De intellectu in effectu, et qualiter possibilis in effectu perficitur ?
Nunc ergo restat inquirere de eo intellectu qui intellectus in effectu vocatur: hic enim etiam dicitur intellectus in effectu, eo quod in effectu efficitur potentia intellectus. Est autem hic intellectus qui est forma intellecta, quae est separata a rebus : hanc enim diximus esse in potentia respectu intellectus agentis, et quando actu luminis ejus movetur ad intellectum possibilem, efficitur intellectus in effectu. Adhuc autem et ipse possibilis est in potentia antequam haec forma efficiatur in ipso : et cum efficitur in ipso, est intellectus in effectu : et illae potentiae non sunt omnino unius rationis, nec sunt diversarum rationum.
Et quod non sunt penitus diversarum rationum, patet per ante dicta. Quod autem non sunt penitus unius modi et rationis, ostenditur sic. Intelligibile enim non dicitur in potentia nisi per esse quod habet in materia in qua ligatum est lumen agentis intelligentiae, sicut lumen oculorum in tenebris : et haec est potentia privationis cujusdam, Cum autem dicitur intellectus possibilis in potentia, non est in ea ligatum lumen, sed potius ligatum est in eo quod deberet movere ipsum et distinguere : et sic intellectus eodem agente educitur ad actum de po- tentia, quo educitur ad actum intelligibile.
Et in hoc videtur peccare Alfarabius et quidam alii dicentes intellectum possibilem abstrahere formas : non enim aequae potentiae est abstrahere formas, et abstractas recipere quocumque modo recipiantur, sive per modum materiae, sive per modum loci : sed potius agentis per se est abstrahere, in cujus lumine est esse abstrahi : et sicut generans in natura conferendo formam dat ea quae formam sequuntur quae praecipue sunt motus et locus : ita generans omnino formaliter in corporalibus dando esse sui luminis, dat consequentia id, quae sunt motus ad interiectum possibilem et locum qui est intellectus possibilis, sicut in ante habitis dictum est. Sic igitur est de intellectu in effectu.
Sicut ergo colore eodem agente colores omnes fiunt in effectu, et facti in effectu, faciunt in effectu perspicuum et visum : ita formae rerum uno lumine agentis fiunt in effectu, et factae in effectu, faciunt in effectu possibilem intellectum sine medio. Et sicut visus quo fuerit clarior, eo clarius percipit in colore lumen candescens : ita intellectus possibilis quo fuerit a corpore sive carne separabilior, eo magis percipit lumen intellectus agentis diffusum in formam rei intelligibilis.
Istud tamen intelligibile in libro tertio de Anima sub triplici differentia esse diximus. Est enim conceptum cum materia secundum esse et rationem, et conceptum cum materia sensibili secundum esse et non secundum rationem, licet secundum rationem conceptum sit in quantitate, et est separatum a materia sensibili et quantitate et secundum esse et secundum rationem. Et haec divisio intelligibilis est accepta secundum esse luminis intelligentiae agentis, quod habet in rebus quibus dat esse et rationem. Si enim hic accipiatur diffusum in principiis esse et substantiae, tantum diffinitionem habet secundum illud esse non concep-
tam cum quantitate et qualitate sensibili: quoniam substantiae esse est ante quantitatem et qualitatem. Si autem accipiatur secundum esse quod habet immersum principiis corporum secundum quod est corpus, habebit rationem conceptam cum principiis quantitatis. Et si accipiatur ut immersum quantitati et motui, habebit rationem conceptam cum materia sensibili. Et sicut diximus, quod intellectus noster plus conjungitur imaginationi et sensui quam intellectui primo agenti, ideo obscurus est, et ad ea quae sunt separatae penitus rationis, habet se sicut oculus vespertilionis ad lumen solis : et ideo prius est imbuendus in physicis, et deinde mathematicis, ut sic confortatus multis luminibus multorum intelligibilium, consurgat ad intellectum divinorum. In omnibus tamen istis intelligibilibus, cum ille fuerit in effectu quodlibet illorum, invenit seipsum et agentem per modum.quom supradiximus. Licet autem ex obligatione corporis sit physicis et mathematicis propinquior, tamen divinis est per naturam similior : et ideo plus sui in his intelligibilibus invenit quae divina sunt, quam in eis quae mathematica sunt et physica.
Adhuc autem videtur, quod cum id quod, est in potentia cognoscens, nihil penitus cognoscat, quod intellectus nisi in effectu efficiatur, nihil penitus cognoscat : et ex hoc sequitur, quod nihil penitus scit qui philosophiae non studet : nec enim scit se, nec aliquid aliud a se : sicut oculus in potentia existens, nihil penitus Addet, quando per nihil visibilium sit in effectu : est enim in corpore visus, sicut in anima est intellectus. Si enim oculus per nullum visibilium sit in effectu, neque videt se, neque aliud, neque videt se non videre : quia impossibile est videre se non videre, sicut impossibile est videre nihil: ita etiam quamdiu intellectus in potentia est, et nullo modo in effectu, impossibile est scire aliud a se, vel seipsum, vel etiam scire se nescire : si vere et secundum propriam rationem scire secundum, intellectum accipiatur. Et ideo antiquissimos idiotas Hermes increpans, dixit " tales nulli humanorum in vita operam dedisse, sed more porcorum vitam expendisse. "
Est autem hujus exemplum et in perspicuo cui in multis similis est intellectus possibilis : hujus enim nulla manifestatio est quamdiu est in potentia: sed cum est in effectu et actu esse perspicuum, manifestatur tunc per hoc quod, manifestatur id quod, videtur in ipso. Et haec ratio convincit, quod homo numquam invenit seipsum, nisi contemplatione veritatis rerum : sed haec sequentia declarabunt magis.