CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione istorum finium ad invicem.
Cum autem felicitas sit operatio et non operatum, non propter hoc aliquis credat, quod in finibus humanis, hoc est, ad hominis vitam pertinentibus semper operatio melior sit. In omnibus enim his facultatibus in quibus operationes factrices sunt operatorum, operata meliora sunt quam operationes. Meliora autem dico, quae fini ultimo hominis qui est felicitas, sunt propinquiora. Haec enim operata felici deserviunt ut feliciter operari possit : feliciter autem operatur unusquisque, quando nihil ei deficit eorum quae ad necessitatem vel voluptatem rationalem ordinantur. Propter quod dicit Philosophus in primo Metaphysicorum, quod omnibus existentibus ad necessitatem vel voluptatem, sacerdotum sig. ens in schola intrare concessa est. Et dicti causa est, quia philosophari liberalis actus est, sicut feliciter agere : prop- ter quod sollicitudo vel necessitas impeditam facit operationem felicis. Operata igitur vel removendo indigentias, vel ministrando quae necessaria sunt, vel deserviendo rationalibus deliciis expeditam faciunt operationem felicis : et hoc in talibus non faciunt operationes quae sunt factiones apotelesmatum.
Hujus autem et alia ratio est. Operatio enim felicitatis defectibilis est. si ergo debeat esse non impedita, oportet quod cooperanti a habeat. Cooperanti a autem sunt vel essentialiter vel instrumentaliter sive organice. Essentialiter quidem cooperatur virtus : organice autem apotelesma : factio autem apotelesmatis non operatur nisi per accidens, scilicet faciendo hoc quod est organum felicis. Vicinius autem et similius ultimo bono est id quod essentialem habet influxum ad ipsum, et post hoc quod in usu deservit organice : distantissimum. est autem id quod non refertur ad ultimum bonum nisi per accidens et per aliud. Operata ergo meliora sunt operationibus In talibus.
Cum autem et ipsa operata quosdam habeant fines, sicut domus defendere ab imbribus et caumatibus, et gladius incidere et hostem terrere, et hujusmodi : non tamen triplicem ponimus finem : talia enim operatis adjuncta sunt quando ad usum referuntur. Unde etiam in nominibus eorum tales fines includuntur. Organum enim omne in quantum organum est, ad utentem et ad usum diffinitur et refertur. Unde gladius in quantum gladius est, non diffinitur quod sit ferrum acutum, sed potius quod sit instrumentum pugnantis, hians vulneribus corpus faciens hostis. In genere ergo non est nisi duplex differentia finium : et in omnibus quorum sunt fines quidam praeter operationes, in his meliora existunt operationibus opera.