QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Occasione confirmationis secundi argumenti positae num. 9. tota sequens disputatio de scientia, atque de dependentia cognitionis intellectus a sensu, vel ejus experimento, inserta est, et nunc secundo respondet ad primum principale, et licet in modo explicandi solutio videatur diversa, re tamen ipsa coincidit cum prima solutione. Quod habet ibi, idem dato quod, num. 18. probant ista argumenta tria E F G, per has litteras vult significari tres instantias positas num 17. contra responsionem ad dubium quomodo ex effectu sensibili devenitur in cognitionem causae. Solebat Doctor, ut hic advertit Mauritius, argumenta et solutiones in margine per litteras notare et computare. Explicat optime ad secundum etsi non ita clare, quatuor gradus cognitionis et tres ignorantiae. Ad tertium, licet videatur supponere intellectum agentem et possibilem realiter distingui, tenendum est oppositum ex ipso 2. d. 16. et Quodlib. 15. a. 1. de quo dixi comment. adq. 13. de An. concl. 4. Circa ea quae ibidem ait de causalitate phantasmatis in intellectu vel e contra, vide comment. ad q. 17. de An. ubi a n. 5. contra Cajet. ostendo nihil causari ab intellectu in phantasia, neque e contra. Probabilius etiam esse ostendi phantasma non efficere Physice speciem intelligibilem, neque ad eam sic concurrere.
Ad primum argumentum principale dicendum, quod ex multis singularibus .cum hac propositione, natura agit, ut in pluribus, nisi impedicitur, sequitur universalis; te si non sit causa impedibilis, sequitur simpliciter quod in omnibus. Ad secundum dicitur, quod ex cognitione experimentali non sequitur cognitio faciens scire propter quid, sed experto quia, ita est de principio ; sufficit, quia illud non cognoscitur propter quid, et statim cognita conclusione cognitione quia est, experto datur occasio inquirendi causam, et sic inveniendi propter quid, et per consequens de omni, quoad praecedens argumentum. Contra, quomodo ex effectu sensibili devenitur ad notitiam causae? Responsio, dividendo sic, in A sunt B C D, si vis scire quod est causa D B an C separa hic, ubi invenies B, sive C. Si ibi D consequitur B et non C, ergo in A, B fuit causa D: sic etiam contingit causam cognoscere, si plura essent conjuncta. Contra, volo ut B C D, ubique sint conjuncta, tunc non valet haec via. Item pone quod ubi est B, ibi est D, et non ubi est C ; ex hoc sequitur negativa, quod in A, C, non fuit causa D, sed non sequitur affirmativa quod B fuit causa D, propter fallaciam consequentis. Habet enim antecedens aliam causam veritatis duplicem, vel triplicem ; unam quod D sit causa ipsius B; aliam quod F B et I, sint duo effectus necessarii ejusdem causae, ita quod neutra sit causa alterius, sicut se habet lucere et calere in igne. Tertiam quod B, etiamsi non sit prius tempore ipso D, adhuc potest dici quod non est causa proprie, sed tantum est sine qua non, ut privatio in materia respectu mutationis, intellectio respectu volitionis, et multa alia: sed hoc non valet, quia sola causa sine qua non, nunquam poniteffectum.
Si dicas, quia B est prius naturaliter ipso D, unde hoc probabitur 1 Responsio, quia B es substantia, et D est accidens;vel quia B est absolutum, D autem non inest, nisi in comparatione ad aliud ;vel quia B est actus primus, D secundus, ut aliqua operatio ;vel quia B, est propinquius alicui tertio simpliciter primo. Quaere ad hoc considerationes omnes tertii Topicorum, quae sunt de comparatione magis et minus.
Item, dato quod in isto videas quod ad B sequitur D, non ad C,. nescis ita esse in omnibus, nec potes scire, sed tantum credere per argumentum a simili. Nunquam ergo potest sciri aliquid esse necessarium, et per se causam alterius, et ita nihil sciretur. Dicitur quod bene inveniretur per viam divisionis illud quod est causa necessaria effectus, sed non potest demonstrari ipsum esse causam, sicut probant ista argumenta tertia E F G, et ita aliquid scitur, quia per causam cognoscitur, sed non scitur a me aliquid sciri a me, sed tantum hoc credo: non tamen est opinio quod hic sit causa hujus, sedest intellectus, quia semper illud implicabitur in praemissa demonstrationis etiam potissimae. Unde quia per nihil potest probari de causa immediata, quod sit causa hujus effectus, ideo praedicando hunc effectum de hac causa, est propositio immediata in quarto modo per se,ut calor calefacit, si tamen per se potest inveniri sine necessario, sicut in causis non necessariis naturalibus, scilicet quae sunt in pluribus. Item, ad hoc possunt induci rationes positae in 4. hujus de veritate apparentium ; et hoc quoad apprehensionem simplicium, quoad probationeset argumenta, quod uni dicitur demonstratio, alii vero sophisma, vel peccare in materia.
Ad istam igitur rationem secundam principalem dicendum, quod inexpertus demonstratione carens, tantum crederet de conclusione quia est; expertus vero demonstratione carens, sciens quia est; certitudinaliter sine demonstratione cognosceret, quia videt, et certus est naturam, ut in pluribus, uniformiter agere et ordinate: principium vero intellectus sine applicatione ad conclusionem, sciet virtute, demonstrationem vero habens sciet propter quid. Ante istos quatuor gradus cognoscendi conclusionem, sunt ignorantia negationis, quando nec termini apprehenduntur; et ignorantia dispositionis, quando scilicet oppositum creditur: et mea ignorantia, quando neutro modo de conclusione opinatur, terminis tamen apprehensis, et propositione formata. Cum primo autem quatuor dictorum graduum, ponatur opinio, quia illi assimilatur antequam forte est dubitatio; ergo octo, vel novem sunt gradus in addiscendo. Primus autem dictorum quatuor quantumcumque inquirat per viam divisionis, aut per hoc, et hic, etc. in fine non sciet, sed tantum credet, nisi forte dividendo veniat ad propositiones immediatas communes, ex quibus illud quod credit deducat. Secundus vero per viam divisionis sciet conclusionem propter quid, sciunt enim ita esse; et per viam divisionis scit quod propter aliud nihil ita est, nisi propter hoc: sciet ergo propter hoc ita esse. Tertius vero applicando principium sciet propter quid, ergo secundus est dispositus ad sciendum propter quid dispositione propinqua, sed tertius propinquiori. Secundus enim quasi immediate demonstrabit causam per effectum quem novit, et ex hoc ultra cognoscet effectum per causam ; sed tertius jam immediate per causam notam cognoscet effectum, nec tamen cognitio principii est causa cognitionis conclusionis, sed dispositio conclusionis.
Ad instantias respondeo, licet procedant de causa reali, quam dificile est probare quae cujus sit, tamen de principio sciendi. Dividendo enim multa praedicata dicta de subjecto propositionis mediatae probandae, invenietur unum quod mediat inter ipsum et praedicatum de ipso probandum, quod unum, an mediate, an immediate insit subjecto, patebit ex ratione terminorum, et similiter si praedicatum sibi immediate insit, vel non.
Ad tertiam rationem principalem dicendum, quod ly ex potest notare ibi causam efficientem instrumentalem, nec talem, qualis est notitia principiorum respectu conclusionis, sed minorem occasionalem. Principalis autem causa efficiens in omni acquisitione scientiae tam hic, quam etiam conclusionum ex principiis, est ipse intellectus virtute luminis naturalis: propositio vero allegata de efficiente, vera est de causa prim cipaliori secundum Commentatorem 11. hujus. Sed dices, si intellectus sit principalis causa in acquisitione scientiae, aut ergo intellectus agens, aut possibilis? Respondeo, quod in demonstratione, intellectus possibilis est principalis causa, quia in ipso est habitus principiorum et conclusionum. Sed quid hic? Respondeo si experimentum sit in parte sensitiva, tunc intellectus agens abstrahit incomplexa, et intellectus possibilis componit illa, et adhaeret illi complexioni per se, si est principium, vel ex cognitione sensitiva, qua vidit extrema conjungi in singulari saepe. Contra, igitur notitia conjunctionis extremorum causatur in intellectu possibili immediate a S6nsu, quod est contra praedicta superius.
Item, quod dicitur intellectum agentem abstrahere incomplexa, quaero si per talem abstractionem aliquid causat in phantasmate, ut illud instrumentaliter moveat intellectum possibilem; et si sic, cum instrumentum non moveat nisi motum, prius naturaliter movetur phantasma ab agente, quam ipsum phantasma moveat possibilem. In illo priori aliqua forma imprimitur phantasmati ab intellectu agente, illa non est nisi universalitas, quia terminus actionis agentis est universalitas, si autem nihil causat in phantasmate, suum abstrahere non erit aliqua actio vera.
Item, si phantasma moveat intellectum possibilem per instrumentum, illud instrumentum nullam habebit operationem propriam movendo intellectum possibilem praeter illam, quam habet per formam sibi impressam, illam autem habet in virtute principalis agentis.
Ad secundum istorum trium dicitur, quod ultimus terminus actionis intellectus agentis est universalitas, non autem terminus proximus, quem producit in phantasmate, ut mediante illo inducat ultimum terminum, imo productum in phantasmate est aliquod lumen; imo simpliciter intellectus agens non causat universalitatem secundum te, quia primum objectum possibilis est singulare, sed postea ex cognitione singularis, conferendo per convenientiam et differentiam, abstrahit universale, ita quod abstrahere est cognitiva actio, qualis non est aliqua actio intellectus agentis. Ad tertium istorum est dicendum, quod omne habens actionem, non in virtute alterius, in illa est principale agens; ergo repugnare videtur quod instrumentaliter agens inquantum instrumentum, habeat aliquam actionem propriam, non in virtute principalis agentis, unde debile videtur fundamentum Thomae de creatione. De hac autem opinione, si forma aliqua phantasmati imprimatur ab intellectu agente, et ad quid ponitur intellectus agens, pertractare proprium non est hic, sed in 3. de Anima.