Quod per definitiones ipsorum nominum non potest definiri id quod est in deo.
Secundum est: quod cum intellectus noster secundum nullam earum conceptionum quas nomina dicta de deo significant, divinam essentiam perfecte capiat, impossibile est quod per definitiones horum nominum definiatur id quod est in deo, sicut quod definitio sapientiae sit definitio potentiae divinae, et similiter in aliis.
Quod alio modo etiam est manifestum.
Omnis enim definitio ex genere et differentiis constat: id etiam quod proprie definitur, species est. Ostensum est autem, quod divina essentia non concluditur sub aliquo genere, nec sub aliqua specie. Unde non potest eius esse aliqua definitio.