Respondens autem iob dixit: cuius adiutor es etc.. Baldath in verbis praemissis iob convincere voluit ex consideratione divinae potestatis omnibus tremendae, respectu cuius nullus homo potest iustitiam aut innocentiam praetendere ut se asserat absque peccato punitum; unde iob triplicem responsionem subiungit, quarum prima specialiter est contra baldath qui iob terrere conatus fuerat ex consideratione divinae potestatis. Solent autem homines non ratione contra aliquem condemnatum utentes, sed iudicis potentiam et sapientiam allegantes, hoc facere in iudicis favorem; adhibetur autem favor alicui personae dupliciter: uno modo propter defectum potentiae illius cui favetur, alio modo propter defectum sapientiae; quantum ergo ad primum dicit cuius adiutor es? numquid imbecillis? quasi dicat: haec quae locutus es non secundum viam rationis sed quasi in dei favorem, numquid ad hoc dixisti ut deo ferres auxilium quasi infirmo? adiuvare autem videtur aliquem qui eius operationem defendit, unde subdit et sustentas brachium eius qui non est fortis? quasi dicat: numquid vis tu his verbis defendere dei operationem qua punitus sum ab eo, ac si ipse non esset fortis ad se defendendum? deinde quantum ad favorem qui alicui adhibetur propter defectum sapientiae, considerandum est quod hic favor est duplex: unus quidem ex hoc quod consilium datur alicui circa res agendas, et quantum ad hoc dicit cui dedisti consilium? videtur aliquis alicui consilium dare quando eius causam sine ratione defendit; non autem consilio indiget deus, qui est in sapientia perfectus, unde subdit forsitan illi qui non habet sapientiam? quasi dicat: numquid dubitas deum sapientiam non habere ut tam stulte pro eo loquaris? qui autem sapienti consilium dat videtur hoc facere ad sapientiam ostendendam, unde subdit et prudentiam tuam ostendisti plurimam? quasi dicat: numquid per hoc voluisti tuae prudentiae abundantiam ostentare? alius autem modus favoris contra defectum sapientiae est ut quis instruat ignorantem circa scibilia, et quantum ad hoc subdit quem docere voluisti? visus es enim deum docere dum eius potentiam contra me allegasti, sed ipse doceri non indiget qui est totius humanae scientiae causa, unde subdit nonne eum qui fecit spiramentum, idest qui creavit humanam animam per quam homo et intelligit et spirat? una enim et eadem anima est quae per intellectum scientiam percipit et per alias vires corpus vivificat.
Deinde ne videatur in aliquo potentiae dei derogare, commendat ipsam multo diffusius quam baldath enumerans multos effectus divinae potentiae, et incipit ab his quae potenter fecit in genere humano circa diluvium. Legitur enim Gen. VI 4 quod gigantes erant super terram in diebus illis, et postea subditur cumque vidisset deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam super terram, dixit ad Noe: finis universae carnis venit coram me, et postea subdit ecce ego adducam aquas diluvii super terram et interficiam omnem carnem. Hunc ergo effectum divinae potentiae ostendit subdens ecce gigantes, scilicet antiqui, gemunt, scilicet in poenis inferni, sub aquis, idest qui fuerunt submersi aquis diluvii; et quia non soli ipsi perierunt sed multi alii cum eis et tunc et postea, subiungit et qui habitant cum eis, scilicet similiter gemunt, scilicet a virtute potestatis ipsius.
Et ne aliquis crederet quod divina providentia se extenderet solum ad iudicandos homines in hac vita, non autem post mortem sicut amici iob sentire videbantur, ad hoc excludendum subdit nudus est infernus coram illo, quasi dicat: ea quae in inferno aguntur conspicua sunt oculis eius et secundum eius iudicium aguntur; unde ad huius expositionem subdit et nullum est operimentum perditioni, idest his qui sunt perditi in inferno, ut possint ab oculis dei occultari sicut occultantur a nobis.
Deinde enumerat effectus divinae providentiae in rebus naturalibus, et incipit ab extremis, scilicet a caelo et a terra, in quorum utroque aliquid apparet ex divina potentia institutum quod humanas vires excedit. Secundum autem id quod sensibiliter apparet, videtur caelum extensum esse super terram sicut quoddam tabernaculum, terram autem esse sub caelo sicut tabernaculi pavimentum; quicumque autem tabernaculum erigit, aliquid supponit quo tabernaculum sustentatur, sed hoc in caelo non apparet: non enim videtur aliquid caelum sustentans nisi virtus divina, unde dicit qui extendit Aquilonem super vacuum. Per Aquilonem intelligit superius hemisphaerium quoad nos: nobis enim aquilonaris polus supra horizontem elevatur, Australis vero sub horizonte deprimitur, unde dicit Aquilonem extendi super vacuum, quia sub superiori hemisphaerio caeli nihil nobis apparet nisi spatium aere plenum, quod vulgares homines reputant vacuum: loquitur enim secundum aestimationem vulgarium hominum, prout est moris in sacra Scriptura.
Similiter etiam qui pavimentum iacit super aliquid ipsum firmat; terra autem quae est quasi caeli fundamentum non apparet super aliquid firmata quod eam possit sustentare, sed sola dei potentia sustinetur, unde subdit et appendit terram super nihilum.
Haec autem non ita dicuntur quasi caelum sit ponderosum ut indigeat sustentamento ne cadat, aut terra possit descendere nisi usque ad centrum, sed ipsas naturales virtutes quibus corpora in suis locis naturaliter continentur ex divina potestate processisse significat: sicut enim motus violentus est a potestate humana, ita inclinatio naturalis est ex virtute divina quae est naturae principium.
Deinde enumerat effectus divinae potentiae in spatio medio quod est inter caelum et terram, et primo in aere, in quo hoc admirabile videtur quod aqua in aere suspenditur vaporabiliter elevata, et non tota simul cadit sed guttatim ut apparet in pluviis, unde dicit qui ligat aquas in nubibus suis, idest eius virtute causatis, ut non erumpant, scilicet aquae pluviarum, pariter deorsum sed guttatim secundum quod expedit ad temperiem terrae, quasi divina virtute illud quod remanet in nubibus esse ligatum ut non a principio cadat: fit enim divina virtute ut vapores non simul condensentur ut oporteat eos simul in aquam conversos pariter cadere.
Pluviis autem ex nubibus deorsum cadentibus, remanent quaedam vaporum reliquiae ex quibus nebulae generantur, per quas nobis tegitur caelum quod est quasi solium dei, secundum illud Is. Ult.
Caelum mihi sedes est, et quantum ad hoc subdit qui tenet vultum solii sui, idest qui detinet quasi occultatam faciem caeli quod est solium eius, et hoc per nebulas quibus prohibemur caelum videre, unde subdit et expandit super illud nebulam suam, idest eius virtute productam.
Deinde ostendit effectum divinae potentiae in aquis cum subdit terminum circumdedit aquis: aquae enim secundum naturalem elementorum ordinem undique terram operire deberent, sed quod aliqua pars terrae remanet discooperta ab aquis, hoc factum est divina virtute, quae usque ad certum terminum terram fecit operiri ab aquis; et hoc praecipue videtur ad Oceanum pertinere qui undique terram circumdat, et propter hoc subdit usque dum finiantur lux et tenebrae: finitur enim nobis lux diei et tenebra noctis sole accedente vel discedente ab hemisphaerio superiori quod superponitur nostrae habitabili, quae quasi undique Oceano concluditur; vel potest intelligi quod terminus aquarum intransmutabilis permanebit, manente hoc statu mundi in quo est successio lucis et tenebrarum.
Sic igitur enumeratis effectibus divinae potentiae in corporalibus creaturis, ostendit eius effectum in creaturis spiritualibus quas vocat columnas caeli, quia scilicet eorum officio administratur motus caelorum, unde dicit columnae caeli, scilicet Angeli, contremiscunt et pavent ad nutum eius, idest oboediunt ei ad nutum, et loquitur ad similitudinem servi ad nutum oboedientis domino propter timorem et tremorem ipsius, ut timor referatur ad animam, tremor ad corpus. Non est autem putandum quod in sanctis Angelis sit timor poenalis, sed eorum reverentia ad deum hic timor nominatur, et sic pavor refertur ad affectum, tremor autem ad exteriorem effectum.
Et quia in Angelis aliqui sunt qui a debita dei reverentia discesserunt, de quibus supra IV 18 dictum est in Angelis suis reperit pravitatem, ideo consequenter de distinctione bonorum et malorum Angelorum subiungit. Creditur autem simul cum distinctione creaturae corporalis etiam creaturae spiritualis distinctionem fuisse, et ideo ad insinuandam distinctionem creaturae spiritualis praemittit de creatura corporali dicens in fortitudine illius repente maria congregata sunt, secundum illud Gen. I 9 congregentur aquae quae sunt super terram in locum unum, et appareat arida. Et sicut creaturae corporales sunt distinctae divina virtute ita etiam creaturae spirituales, unde subdit et prudentia eius percussit superbum, idest per virtutem providentiae ipsius diabolus superbiens est sua gloria privatus; et simul eo percusso bonis Angelis sunt spiritualia dona augmentata, unde subdit spiritus eius ornavit caelos, idest caelestes spiritus, ornamentis scilicet spiritualium donorum. Non erat autem conveniens ut percussus per privationem gloriae cum ornatis per spiritum sanctum remaneret, et ideo subdit et obstetricante manu eius eductus est, scilicet a societate bonorum Angelorum, coluber tortuosus, idest diabolus, qui colubro comparatur propter malignitatis venenum et tortuosus dicitur propter calliditatem; signanter autem dicit eum eductum obstetricante manu dei: sicut enim obstetrix sic educit infantem quandoque mortuum ut mater non laedatur, ita deus sic eduxit diabolum de medio Angelorum ut bonorum Angelorum societas in nullo detrimentum sit passa.
Et ne aliquis crederet hos effectus licet sint magni divinam potentiam adaequare, subdit ecce haec ex parte sunt dicta viarum eius, idest operum eius quibus et nos in dei cognitionem ascendimus et deus nobis se quodammodo communicat. Et ne videantur haec etsi non totam divinam potentiam adaequare tamen ex magna parte ad eius aequalitatem accedere, subiungit et cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit magnitudinem tonitrui eius intueri? quasi dicat: omnium quae nunc dicta sunt de effectibus divinae potentiae, minor est comparatio ad divinam potentiam quam unius parvi sermonis quasi silenter stillantis ad maximum tonitrui sonum.