Hic plangit destructionem civitatis, populi, et totius regionis. Et dividitur in duas partes. In prima deplorat destructionem; in secunda excludit populi desperationem, 3 cap.: ego vir videns paupertatem meam. Prima in duas. In prima plangit destructionis miseriam; in secunda convertit se ad impetrandam divinam misericordiam, ibi, clamavit cor eorum ad dominum.
Circa primum duo facit. Primo plangit in generali destructionem; secundo in speciali, ibi, praecipitavit dominus circa primum admiratur destructionem propter multiplicem gloriam quae praecesserat, et primo quantum ad praerogativam divinae cognitionis, de qua Ps. 147, non fecit taliter omni nationi: et contra hoc dicit: quomodo obtexit caligine, ignorantiae vel tristitiae, isa. 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Secundo quantum ad potentiam regalis dignitatis; contra quod 1 esdrae 4: reges fortissimi fuerunt in jerusalem, qui dominati sunt omni regioni quae trans flumen est. Contra quod dicit: projecit de caelo, hoc est de culmine dignitatis et potestatis; vel de caelesti conversatione. Apocal. 6: stellae caeli ceciderunt de caelo. Tertio quantum ad cultum divinae religionis. Psalm. 143: beatus populus cujus dominus deus ejus. Contra quod dicit: non est recordatus, in bonum, scabelli, templi, in quo adorabatur, sicut rex ad scabellum pedis. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum.