QUODLIBETA 10

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 2

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

Articulus 2

Utrum haeretici redeuntes ad ecclesiam sint recipiendi.

Argumentum 1

Ad secundum sic proceditur: videtur quod haeretici redeuntes ad ecclesiam non sit recipiendi.

Quia peccaverunt contra fidem, quae est ecclesiae fundamentum; et ideo in aedificatione ecclesiae non debent superaedificari.

Ergo non debent ab ecclesia recipi.

Sed Contra

Sed contra, est quod ecclesia nulli debet claudere gremium, sicut christus qui de se dicit: eum qui venit ad me, non eiiciam foras; ioann., VI, 37.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod quamdiu huius vitae status durat, homo non potest esse totaliter in peccato obstinatus. Hoc enim erit in damnatis post mortem. Et ideo quamdiu in hac vita vivitur, cuilibet relinquitur locus poenitentiae, et quilibet, quantumcumque deliquerit vel in fide vel in moribus, est ab ecclesia recipiendus ad poenitentiam. Et contrarium dicere est haeresis Novatianorum.

Sed tamen non est necessarium quod semper ad dignitatem recipiantur, nisi cum aliquibus misericorditer dispensaretur; praecipue propter bonum pacis, vel propter fructum alium qui inde speratur.

Ad

Ad primum ergo dicendum, quod quamdiu fundamentum fidei non habet, ab ecclesia recipi non debet; sed postquam conversus incipit habere, recipiendus est.