QUODLIBETA 3

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Quaestio 12

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum religiosus qui nihil debet habere in proprio vel communi, possit eleemosynam facere de his quae sibi ab aliis in eleemosynam dantur.

Circa primum sic proceditur: videtur quod religiosi qui nihil habent in proprio vel communi, non possunt eleemosynam facere quae eis proficiat.

Argumentum

Non enim proficit eleemosyna facienti, nisi debito modo fiat. Sed tales religiosi non possunt eleemosynam debito modo facere; debet enim eleemosyna de proprio fieri, secundum illud tobiae, IV, 9: si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem modicum, idipsum libenter impertiri stude. Ergo tales religiosi qui nihil suum habent nec in proprio nec in communi, non possunt eleemosynam facere quae eis proficiat; sed si quam eleemosynam de eleemosynis sibi factis faciunt, eis proficit a quibus eleemosynam perceperunt.

Sed Contra

Sed contra, inter alia opera, eleemosynarum largitio plurimum invenitur esse fructuosa: dicitur enim Dan. IV, 24: peccata tua eleemosynis redime. Si ergo religiosi eleemosynas facere non possunt quae eis proficiant, videntur esse peioris conditionis quam alii etiam in spiritualibus bonis.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod religiosi quamvis proprium habere non possint, possunt tamen aliquarum rerum dispensationem habere; sive de fructibus possessionum communium sive etiam de eleemosynis particulariter eis collatis: nec refert, quantum ad propositum pertinet, utrum huiusmodi dispensationem habeant auctoritate sui ordinis vel auctoritate alicuius superioris praelati.

Hi ergo quibus dispensatio commissa est, possunt meritorie eleemosynam facere de bonis quae eorum dispensationi committuntur, secundum quod eis committitur: et huiusmodi eleemosyna meritoria est et eis qui minime ministerium exequuntur, et illis quorum ministerio huiusmodi res deputatae noscuntur.

Si vero aliquis religiosus sit cui non sit huiusmodi rerum dispensatio commissa, ei non licet eleemosynam facere.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.