Vicesimus quintus articulus est quod possit sciri distantia a superficie terrae usque ad infernum, supposito infernum esse in centro vel circa centrum terrae.
Puto sciri posse distantiam a superficie terrae usque ad centrum, non tamen usque ad infernum, quia non credo ab homine sciri ubi sit infernus.