Supra apostolus fecit mentionem de pontificatu christi secundum ordinem melchisedech, et ostendit tarditatem eorum quibus scribebat, hic redit ad suum propositum.
Et circa hoc tria facit quia primo aperit intentionem suam; secundo ostendit eius difficultatem, ibi et hoc faciemus; tertio declarat intentionem, ibi confidimus.
Circa primum duo facit quia primo manifestat suum propositum; secundo exponit quod dicit, ibi non rursum.
Propositum suum est quod, praetermissis his quae pertinent ad inchoationem doctrinae christianae, vult prosequi alia altiora.
Unde dicit: iam dictum est, quod perfectis opus est solido cibo, quapropter intermittentes sermonem inchoationis doctrinae christi, per quam christus inchoat esse in nobis, quod est per doctrinam fidei. Eph.
C. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus nostris. Feramur ad perfectionem, id est, ad ea quae spectant ad perfectionem doctrinae christi. I Cor. XIII, 11: quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
Hoc autem secundum Glossam ad duo referri potest, scilicet vel ad intellectum, ut scilicet ex quo homo provectus est, debet intermittere puerilia et vacare perfectis. I cor.
C. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos.
Vel ad effectum. Et est sensus, quod non semper est standum in sensu incipientium, sed oportet tendere ad statum perfectorum. Gen.
C. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus.
Hic est duplex obiectio. Et primo, de hoc quod dicit intermittentes inchoationem, quia numquam debet intermitti inchoatio.
Ps. Lxxvi, 10: et dixi: nunc coepi. Iob c. XXVII, 6: iustificationem quam coepi tenere non deseram.
Respondeo. Dicendum est, quod contingit dupliciter intermittere inchoationem. Vel quantum ad aestimationem, et sic semper debet homo esse sicut incedens et tendens ad maiora.
Phil. III, 12: non quod iam coeperim, aut quod iam perfectus sim. Vel quantum ad progressum ad perfectionem, et sic semper debet niti homo transire ad statum perfectum.
Phil. III, 13: quae retro sunt obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens.
In via enim dei non progredi, ait bernardus, est regredi.
Alia obiectio est de hoc quod dicit feramur ad perfectionem. Perfectio enim consistit in consiliis. Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, etc.. Non omnes autem tenentur ad consilia; igitur.
Respondeo. Dicendum est, quod duplex est perfectio. Una, scilicet exterior, quae consistit in actibus exterioribus, qui sunt signa interiorum, sicut virginitas, voluntaria paupertas.
Et ad hanc non omnes tenentur. Alia est interior, quae consistit in dilectione dei et proximi. Col. III, 14: charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et ad perfectionem huiusmodi non omnes tenentur, sed omnes tenentur ad eam tendere, quia si quis nollet plus diligere deum, non faceret quod exigit charitas.
Dicit autem feramur, et hoc secundum impulsionem a spiritu sancto. Rom. VIII, 14: qui spiritu aguntur, hi filii dei sunt. Vel sicut portati a deo, qui portat infirmitatem nostram. Is. XLVI, 3: audite me, domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero. Vel sicut portati ab invicem. Gal. VI, 2: alter alterius onera portate.
Deinde cum dicit non rursum, exponit quod dixit, et intendit ostendere quae sunt illa quae faciunt ad inchoationem doctrinae christi. Et utitur similitudine.
Per fidem enim anima aedificatur in spirituali aedificio. Sicut ergo in corporali aedificio, primo ponitur fundamentum, ita hic prima rudimenta doctrinae christi sunt quasi fundamenta.
Sed contra: quia infra XI, 1, ponitur fides esse fundamentum; fides autem una est. Eph.
C. IV, 5: unus dominus, una fides, unum baptisma. Hic autem ponit sex fundamenta; ergo videtur quod male.
Respondeo. Dicendum est, quod fides fundamentum est virtutum. Ista autem, quae ponit hic, sunt fundamenta doctrinae christi.
Et dicit non rursum iacientes fundamentum, etc., quasi ita firmiter ponamus quod non oporteat iterato ponere. Vel quia dudum posuistis, et non oportet iterare.
Multum autem signanter ordinat ista apostolus. Sicut enim in via generationis et cuiuscumque motus, prius est recessus a termino a quo et post accessus ad terminum ad quem, ita dicit hic, quia poenitentia est recessus a peccato, et sic est quasi quoddam fundamentum in ista vita. Nemo enim, secundum Augustinum, suae voluntatis arbiter, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat eum praeteritae. Unde dominus in principio praedicationis dicit: poenitentiam agite, Matth. IV, 17. Et ideo dicit poenitentiae ab operibus mortuis. Opera enim mortua dicuntur, vel quae secundum se sunt mortua, vel quae sunt mortificata. Res dicitur viva, quando habet officium propriae virtutis, a quo cum deficit, dicitur mortua. Opera enim nostra sunt ordinata ad beatitudinem, quae est finis hominis. Et ideo quando non ducunt ad beatitudinem, nec ordinari possunt, dicuntur mortua: et haec sunt opera facta in peccato mortali. Infra IX, 14: sanguis christi, qui per spiritum sanctum obtulit seipsum immaculatum deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis. Opera vero facta in charitate per peccatum mortificantur; unde non habent virtutem, ut mereantur vitam aeternam.
Ez. XVIII, 24: omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. Poenitentia vero facit, quod ista reviviscunt: unde tunc iterum reputantur ad vitam aeternam.
In accessu vero ad terminum primo est fides, et ideo dicit fundamentum fidei ad deum. Proprium autem fidei est, quod credat homo et assentiat non visis a se, sed testimonio alterius. Hoc autem testimonium vel est hominis tantum: et istud non facit virtutem fidei, quia homo et fallere et falli potest. Vel istud testimonium est ex iudicio divino: et istud verissimum et firmissimum est, quia est ab ipsa veritate, quae nec fallere, nec falli potest. Et ideo dicit, ad deum, ut scilicet assentiat his quae deus dicit. Io.
C. XIV, 1: creditis in deum, et in me credite.
Secundo, in isto processu sunt sacramenta fidei. Haec autem sunt duo sacramenta intrantium; de his enim tantum agit hic apostolus. Et ista sunt baptismus primum, per quem regeneramur, et secundum est confirmatio, per quam confirmamur.
Quantum ad primum dicit baptismatum.
Sed contra Eph. IV, 5: una fides, unum baptisma. Non ergo plura sunt baptismata.
Respondeo. Dicendum est, quod triplex est baptismus, scilicet fluminis, flaminis, et sanguinis; sed duo ultima non habent vim, nisi referantur ad primum, quia illa oportet habere in proposito, si non adsit facultas, in habentibus usum liberi arbitrii. Et ideo non sunt tria sacramenta; sed unum sacramentum, per quod regeneramur ad salutem. Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc..
Inter ista vero baptismus sanguinis plus habet de effectu baptismi, si tamen primum fuerit in proposito, vel contrarium non teneatur in mente, sicut patet de innocentibus, qui non erant in opposita dispositione. Baptismus enim virtutem habet ex merito passionis christi. Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut ergo qui baptizatur, conformatur morti christi sacramentaliter, ita martyr realiter. Et ideo istud baptisma habet totum effectum baptismi, quantum ad hoc quod purgat omnem culpam et poenam peccati, non tamen imprimit characterem aliquem.
Et ideo si recipiens martyrium sine baptismo aquae resurgeret, esset baptizandus.
Poenitentia vero non tantum habet de effectu baptismi, quia non tollit omnem poenam, licet tollat culpam. Sicut autem martyr conformat se morti christi per exteriorem passionem, ita poenitens per interiorem. Gal.
C. V, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ideo potest esse tanta, quod tolleret omnem culpam et poenam, sicut patet in latrone et Magdalena. Unde poenitentia dicitur baptismus, inquantum supplet baptismi vicem. Et quia non licet illud iterari, ideo instituta est poenitentia.
Ista ergo dicuntur baptismata, quia habent effectum baptismi; sed tantum unum baptisma, quia non agunt nisi illud habeatur in proposito.
Secundum sacramentum intrantium est in ipsa manuum impositione. Ideo dicit impositionis quoque manuum.
Haec autem est duplex. Una est miracula faciens, sicut quando christus per manus impositionem curabat infirmos Lc. IV, 40: singulis manus imponens curabat eos et haec non est sacramentalis.
Alia est sacramentalis, et haec est duplex.
Una in sacramento ordinis. I Tim. V, 22: manus nemini cito imposueris. Alia est in sacramento confirmationis ad renovationem.
Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, etc.. In confirmatione enim datur spiritus ad robur, ut scilicet audacter homo confiteatur nomen christi coram hominibus. Sicut enim in esse naturae prius generatur homo, et postea augetur et roboratur, ita in esse gratiae.
Tertio sequitur terminus motus, ad quem motus terminatur, et ille est duplex.
Duo enim expectamus: primum est resurrectio corporum et ista est fidei fundamentum, quia sine hac inanis est fides nostra, I cor.
C. XV, 14. Ideo dicit de resurrectione mortuorum.
Item expectamus remunerationem, quae fiet per iudicem. Eccle. XII, 14: cuncta quae fiunt adducet deus in iudicium. Et ideo dicit iudicii aeterni, non quod illud iudicium duret per mille annos, sicut voluit Lactantius, sed totum erit in momento. Sed dicitur aeternum, quia sententia quae ibi dabitur, in aeternum durabit. Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.
Et sciendum est, quod omnia ista, quae dicit se velle hic tractare, sunt quasi quaedam rudimenta fidei. Unde praedicat ea novitiis Act. XVII, 18 ss. Et in multis aliis locis.
Deinde cum dicit et hoc faciemus, ostendit difficultatem propositi sui exequendi: difficile enim est, et in se, et respectu auditorum.
Unde tria facit.
Primo innuit, quod in hoc potissime indigeat divino auxilio; secundo subdit quorumdam imbecillitatem, ibi impossibile est enim; tertio adducit quamdam similitudinem, ibi terra enim.
Dicit ergo: feramur ad perfectum, et hoc faciemus, siquidem permiserit deus.
Minus autem dicit, et plus significat. Nam non est tantum necessarium quod dominus permittat, sed oportet quod omnia faciat.
Sap. VII, 16: in manu dei nos et sermones nostri. Et ideo debet omnia ponere sub confidentia divini auxilii.
Io. XV, 15: sine me nihil potestis facere.
Iac. IV, 15: pro ut dicatis, si deus voluerit, et si vixerimus faciemus.
Deinde cum dicit impossibile est, ostendit imbecillitatem eorum: erant enim imbecilles ad audiendum. Sicut in corporalibus nullus status est ita periculosus, sicut recidivantium, ita in spiritualibus, qui post gratiam cadit in peccatum, difficilius surgit ad bonum.
Et circa hoc facit tria: primo proponit bona quae perceperant; secundo difficultatem causatam in eis ex recidivo, ibi et prolapsi sunt; tertio assignat rationem, ibi rursus crucifigentes.
Bona autem quaedam sunt praesentia, quaedam vero futura.
Ipsi vero in praesenti habuerunt spiritualem regenerationem, et quantum ad hoc dicit illuminati, scilicet per baptismum. Et congrue dicitur baptismus illuminatio, quia baptismus est principium regenerationis spiritualis, in qua intellectus illuminatur per fidem. Eph. V, V. 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.
Habent etiam bonorum dei participationem, et quantum ad hoc dicit et gustaverunt donum caeleste. Donum istud est gratia, et dicitur caeleste, quia a caelis deus eam dat.
Ps. Lxvii, 19: dedit dona hominibus, et iac.
C. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.
Est etiam in eis participatio divinae bonitatis.
II Pet. I, 4: per quem, scilicet christum, maxima nobis et pretiosa promissa donavit.
Ideo dicit participes facti spiritus sancti.
Omnia enim dona dantur ex amore: et ideo istam participationem attribuit spiritui sancto. Est autem participare, partem capere.
Solum autem christus spiritum sanctum habuit ad plenitudinem. Io. III, 34: non enim ad mensuram dat deus spiritum. Alii enim sancti de eius plenitudine receperunt, et participes facti sunt, non quidem substantiae, sed distributionum eius. Supra II, 4: et variis spiritus sancti distributionibus. I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, etc..
Item in praesenti habuerunt doctrinae eruditionem.
Et quantum ad hoc dicit gustaverunt nihilominus bonum dei verbum. Verbum istud dicitur bonum, quia est verbum vitae aeternae. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Ps. Cxviii, V. 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Dicit autem gustaverunt, quia non solum illuminat intellectum, sed etiam reficit affectum, in quo est quaedam saporatio. Ps.
XXXIII, 8: gustate et videte, quoniam suavis est dominus.
Bona autem futura habuerunt in spe. Rom. VIII, 24: spe salvi facti sumus. Et ideo dicit virtutesque saeculi venturi. Horum autem quaedam habent non solum in spe, sed etiam in quadam inchoatione, et illae sunt dotes animae, scilicet visio, tentio et fruitio, et illa habentur in quadam inchoatione, inquantum fides, spes et charitas, quae istis respondent, habentur in praesenti. Alia autem sunt bona, quae solum habentur in spe, ut dotes corporis, scilicet subtilitas, agilitas, impassibilitas, claritas.
Consequenter cum dicit et prolapsi sunt, ostendit difficultatem ad resurgendum, causatam ex casu.
Ubi notandum est, quod non dicit lapsi simpliciter, sed prolapsi, id est, totaliter lapsi: quia si lapsi tantum essent, non ita difficile foret resurgere. Prov. XXIV, 16: septies in die cadit iustus, et resurgit.
Quod si diceret apostolus illos qui prolapsi sunt impossibile esse resurgere, tunc posset dici, quod in hoc notat maximam difficultatem resurgendi, scilicet et propter peccatum, et propter superbiam, sicut patet in Daemonibus.
Sed quia dicit illos, qui semel prolapsi sunt non posse rursus renovari ad poenitentiam, nec est aliquod peccatum in hoc mundo, a quo non possit homo poenitere, ideo aliter est intelligendum.
Unde sciendum est, quod ex hoc loco sumpsit Novatus quidam, qui fuit presbyter ecclesiae Romanae, occasionem errandi. Voluit enim, quod nullus post baptismum posset ad poenitentiam resurgere. Sed ista positio falsa est, sicut dicit Athanasius in epistola ad serapionem, quia ipse Paulus recepit incaestuosum Corinthium, sicut patet II Cor. II, 5 ss., et similiter Gal. IV, 19, quia dicit: filioli mei, quos iterum parturio, etc.. Est ergo intelligendum, sicut dicit Augustinus, quod non dicit quod impossibile est poenitere, sed quod impossibile est rursus renovari, id est baptizari.
Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis, etc.. Numquam enim posset homo sic poenitere, quod posset iterum baptizari.
Et hoc dicit apostolus, quia secundum legem Iudaei multoties baptizantur, sicut patet Mc. VII, 3 s.. Et ideo ad istum errorem removendum, dicit hoc apostolus.
Deinde cum dicit rursus crucifigentes, etc., assignat rationem quare baptismus non iteratur, quia scilicet baptismus est quaedam configuratio mortis christi, sicut patet Rom. VI, 3: quicumque in christo baptizati sumus. Haec autem non iteratur, quia christus resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom. VI, 9. Qui ergo iterato baptizantur, rursum christum crucifigunt.
Vel aliter, quod denotetur repugnantia gratiae christi, ut scilicet velint frequenter peccare et post iterum baptizari, ut scilicet non referatur ad iterationem baptismi, sed ad lapsum eorum, qui peccant. Qui scilicet quantum in ipsis est, rursus crucifigunt christum, quia christus pro peccatis nostris mortuus est semel, I Pet. III, 18. Cum ergo peccas baptizatus, quantum in te est, das occasionem, ut iterum christus crucifigatur, et sic contumelia fit christo, in cuius sanguine te lotum maculas.
Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.