Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
EPISTOLA LVII . Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruxerat, mera levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse: cui, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit.
Domino dilectissimo meritoque honorabili ac suscipiendo filio CELERI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Nullam fuisse justam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intelligit. De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. Quem si rei hujus cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant. Et si quid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
2. Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio. Vigilantiam cordis tui novi, nec opus est, arbitror, plura scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: jam enim mihi per quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed 0225 veram et rectam; nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est. Sicut autem constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit corrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda. Presbyter quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit. Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.