DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

Qualiter ubi sit praedicamentum, et quid sit ubi.

Ubi vero quod causatur ab extrinsecus adjacenti, quod adjacet ei, quod non adjacet sine duratione rei, est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens. Dico autem circumscriptionem corporis esse corporis quidem talem convenientiam secundum quod assignantur contento principium et medium secundum ultimum corporis continentis, ut sicut totum est in loto, ita primum sit in primo, et medium in medio, et extremum in extremo, et indivisibile in indivisibili, et compositum in composito.

Ad hoc autem intelligendum, qualiter sit et qualiter esse dicat id quod est ubi secundum quod est ubi, intelligendum est quod circumscribi est figurari, quod ex toto continetur ad figuram continentis, et econverso. Et ideo est triplex circumscriptio. Est enim circumscriptio corporis continentis, et haec est actio quaedam. Et est circumscriptio circumscripti, et est quaedam passio. Et est circumscriptio procedens et causata ab utraque istarum, et est commensuratio locati ad locum, secundum quam loco in se et in communi vel huic particulari loco comparatur. Et haec circumscriptio est ubi secundum quod est speciale praedicamentum, quia haec est una specierum entis quae est praedicamentum quando sub voce designatur: hoc enim modo omne quod est alicubi, ubi dicitur esse : et hoc esse comparatum sic ad locum in nullo aliorum praedicamentorum ponitur. Sic ergo verum est quod dicitur, quod ubi secundum quod est praedicamentum circumscriptio est a loci circumscriptione et non immediate a loco procedens. Cum igitur de tribus fiat mentio, de loco scilicet, et locato, et de loci circumscriptione, locus quidem secundum subjectum et secundum substantiam est in corpore quod capit, hoc est, quod continet et locat. Est enim ultimum corporis continentis et ambientis in quo capit id quod continet, hoc est, locatum et circumscribit: et ex hoc sequitur, quod in loco est quidquid a loco circumscribitur, ut dictum est. Sicut autem in ante habito tractatu dictum est, non in eodem secundum substantiam et subjectum est locus et ubi: locus enim est in eo quod capit et continet et circumscribit. Ubi vero est in eo quod capitur et continetur et circumscribitur, et ab alio exteriori complectitur.

Locus autem non videtur adesse vel non convenire animae, vel alicui rei incorporeae. Anima enim et aliae substantiae incorporeae nusquam est sicut in loco. Propterea quod nullum locum occupat circumscriptive, ita quod medium ejus sit in medio, et totum in toto. Omne enim quod sic occupando totum in loco toto est, locum sic occupat et implet, quod ipse locus (si est illius rei proprius locus) aliud cum illa re quidem quae eodem modo in eodem loco sit, continere non potest: et sic anima nullum locum occupat, nec implet locum aliquem. Animatum autem plenum anima prout anima est vitae et motus principium localiter potest

capere, ut cibum, et potum, et aerem ad spirandum. Anima igitur in ipso corpore non est sicut locatum in loco, sed ipsa anima est in corpore sicut vitae et motus principium : nullo enim modo contingere posset, quod locus impletus aliquo implente ipsum aliud cum illo locatum corpus capere possit et complecti sive continere, nisi id quod prius occupaverat et implebat, prius cedat et aliud locum ejus subintret. Hoc autem patet per exemplum : granum enim modio adveniens ut vasi et loco, nullo modo recipitur in modio sicut in vase et loco, aere qui prius vas implebat in vase quiescente: et sic est de vino, et aqua, et cado, et oleo, et de omnibus aliis hujusmodi similibus: aere enim primo excusso granum et aliud in vase continendum recipitur utique, quia duo corpora in eodem loco esse non possunt. Quia sicut probavimus determinative in quarto Physic. , si duo corpora essent in eodem loco, sequitur de necessitate quod duo corpora essent unum et idem corpus numero. Sed hoc hic supponatur : hoc enim probare est scientiae naturalis.

Sicut autem duo corpora non possunt simul esse in eodem loco, ita quidem nec idem corpus potest esse in locis diversis simul actu. Cujus probatio est, quia si est in uno loco ab alio separato, tunc termini illius corporis sunt in loco illo contenti, et nihil de illo est extra ipsum. Si autem hoc esset in loco alio, existerent termini ejus intra locum illum et extra illum: quod est intra unum totum et secundum se intra unum et non intra illud consistere simul et semel, quod est affirmationem et negationem de eodem simul veram esse, quod est impossibile. Ergo et hoc est impossibile, quod idem corpus in diversis locis simul possit existere.

Ex hoc autem sequitur quod anima nullatenus erit localis cum nullum locum occupet et impleat sicut locatum implet et occupat locum. Similiter omnia ea quae a corporis ratione secundum quantitatem (dicendo quod corpus est mensuratum dimensione trina) dissentiunt sive recedunt, sed sicut simplicia et indivisibilia secundum quantitatem diffiniuntur, in nullo sunt sicut in loco: carent enim omnia talia loci circumscriptione: quia non possunt assignari principium et medium et ultimum in loco. Hoc est igitur ubi secundum quod est praedicamentum vel principium.