LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitate plantarum quae sumitur juxta florum et fructuum productionem diversam.
Ex diversitate autem alterationis simul et generationis fit diversitas plantae in foliis et fructibus. Quaedam enim ex suis radicibus statim folia producunt, sicut illae quas supra herbas notavimus. Quaedam autem producunt ea ex his gemmis, et hoc est commune fere omnibus arboribus, quae gemmas habent, ex quibus et folia formantur et flores, praeter eas quae nuces fuerunt, sed ex locis aliis. Quaedam autem folia producunt ex suo ligno, sive illud sit stipitis, sive ramorum : et harum quaedam prope terram incipiunt folia producere, et quaedam longe a terra, sicut magnae art) ores : et quaedam in medio inter summum et imum multiplicant, et producunt folia sua : quaedam autem ex diversis partibus folia pauca producunt. Similiter autem diversificantur in fructificando : quaedam enim fructificant semel in anno tantum : et hae sunt notae, sicut cini et pruni et mala punica et hujusmodi. Quaedam autem pluries, sicut ficus et quaedam pyri, quae ter in anno fructificant, et per totam aestatem habent fructum diversum successive in se florentem, quae abundant in Colonia et in partibus Rheni circa Coloniam : et aliquando non maturantur aliqui posteriores fructus, sed remanent crudi praecipue ultimi, qui propter frigus hyemis vel autumni maturari non possunt. Quaedam etiam steriles per multa tempora, sicut quaedam ficus in terris frigidis : quaedam autem uno anno fructificant, et in alio reficiuntur : et tales sunt multae praecipue magnae arbores, sicut olivae et pipi et ficulneae et hujusmodi : quae licet multos ramos producant, quibus cooperiuntur et dilatantur, tamen in ramis illis non est abundans fructus nisi alternis annis, eo quod multitudo ramorum trahit succum ad sui nutrimentum, et non permittit pullulare fructum, nisi in altero anno, cum redundat humor in arbore : sicut etiam magna animalia minus ponunt in semine quam parva. Amplius autem quaedam in juventute steriliores sunt quam in provecta aetate : quia ideo contingit, quod succus totus transit in incrementum eorum. Cum autem steterit incrementum, tunc jam provectae melius fructificant, sicut vitis quae vetula meliores et uberiores producit uvas quam juvenis, dummodo ad extremam et decrepitam non pervenerit senectutem. Illa enim in omnibus sterilis propter frigidum et siccum quod abundat in ea, sicut in libro de aetatibus dictum est. Quaedam autem e contrario melius fructificant in juventute quam in senectute, sicut amigdali, pyri et ilices quas quidam quercus esse dixerunt. Harum autem plantarum natura profecto est calida et humida in juventute, e quibus qualitatibus post juventutem mutantur in frigidum et siccum : et ideo primum tunc steriles, deinde in toto aridae efficiuntur, et hoc plus patiuntur amigdali quam pyri et ilices, licet in communi et pyri et ilices hoc patiantur. Ex ista autem foliorum et fructuum diversitate
cognoscuntur masciilae plantae a foeminis tam in hortensibus quam silvestribus plantis secundum proprietates competentes masculino et foeminino. Masculus enim propter siccitatem durior, et propter caliditatem ramosior : quia calidum et siccum de facili dividitur et scinditur in multa : habet enim minus humoris quam foemina : et ideo fructus non est adeo vermicuiosus sicut foeminae : et fructus est brevior et rotundior quam foeminae : et non ita cito maturantur propter siccitatem quae non de facili suscipit alterantem et digestionem. Folia etiam et surculi sunt diversa diversitate quam supra de masculis et foeminis loquentes enumeravimus.