LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Ad auram post meridiem
Deus lapsum quaerit hominem,
2. In cuius corde
sol occiderat iustitiae,
3. Quem serpens prima
spoliaverat tunica ;
4. Sed nudatus innocentia
defensionis texit folia,
5. Dum confiteri erubuit,
quod hosti naturae succubuit,
6. Immo reatum proprium
in creatoris retorsit vitium:
7. " Quam", inquit, " dabas sociam,
mulier escam tribuit vetitam."
8. Transgressor ergo pellitur,
ad vitam conditus
morte moritur ;
9. Perditus tandem quaeritur,
virginis partu
inventus reducitur,
10. Dum latro, Matthaeus,
lacrimosa Maria, Zachaeus,
11. Saulus, adultera
salvantur, David, Raab, Afra,
12. Insula quam Cyprus
nostrum dat cernere litus
13. Et veniae gremium
nobis ostentat apertum,
14. Dum turpem idolatriam
vera mundet paenitentia
15. Atque dignam martyrio
Christi faciat confessio.
16. Cuius meritis omnia
purgentur nostra crimina,
17. Ut angelorum gaudiis
perfruamur sempiternis.