XXXV. P SALTERIA RHYTHMICA. SERIES PRIOR.
II. Psalterium de Passione Domini, dictum Granum passionis.
IV. Psalterium de D. N. Iesu Christo.
V. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VI. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
VIII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
IX. Psalterium beatae Mariae V.
X. Psalterium beatae Mariae V.
1. Ave, Iesu, qui es agnus sine macula,
Qui destruis gentes et eorum idola,
Ne perdas nos gloriatos in malitia,
In quorum lingua exstitit iniustitia.
2. Ave, Iesu, qui es Deus verus,
Quem negat insipiens delirus,
Sed eius studia sunt corrupta,
Natum qui negat de incorrupta.
3. Ave, Iesu, qui in tuo nomine
Salvum me facis ab omni homine,
Ne me iudices in tua virtute,
Quia gravi premor iniquitate.
4. Ave, Iesu, qui temetipsum conturbasti,
Quando Lazarum de monumento vocasti,
Salva me, quaeso, a pusillanimitate
Meque libera a daemonum tempestate.
5. Ave, Iesu, tu omnium misereris
Ut Iudaeis, a quibus impugnabaris,
Tua licet verba exsecrarentur,
Rogasti patrem, veniam mererentur.
6. Ave, Iesu, cui laqueum paraverunt,
Cuius dorsum Iudaei ligno cremaverunt,
Manusque pedesque hi clavis perfoderunt
Latusque eius lacea aperierunt.
7. Ave, Iesu, qui clausam vulvam es egressus
Atque in hanc miseriae vallem ingressus,
Hostem humani generis debellaturus
Vereque iudicantes remuneraturus.
8. Ave, qui solus de inimicis eripis,
Persequentes fugiendos nobis praecipis,
Ab his, qui insurgunt in nos, quaeso, libera
Et eripe de operantibus amara.
9. Ave, qui, populo ostendisti dura,
Commovisti et conturbasti in ira,
Sana contritum contritione vera
Neque deleas de viventium terra.
10. Ave, ad quem, dum cor meum anxiaretur,
Orationem fudi, ut exaudiretur,
Exaudi me, Domine, peccatorem minimum,
Ne me perdas, quem meum fateor Dominum.
11. Ave, Iesu, animae meae solacium,
Unicum suis pro laboribus pretium,
Tibi, Iesu, semper esse cupit subiecta,
Quae pro te humilis hic fuit et abiecta.
12. Ave, Iesu, ad quem de luce vigilo,
Satia animam meam potu illo,
Quem quondam mulieri Samaritanae
Es pollicitus affabili sermone.
13. Ave, cui Iudaei linguis acutis:
Vae, dicunt, templum qui destruis cum portis,
Me, Iesu, a conventu malignantium
Protege iungens choris te laudantium.
14. Ave, cuius Moyses quondam et Maria
Laudes cantaverunt post transmutata maria,
Te decet hymnus tibique vota reddenda,
In quo omnis spes nostra est semper collocanda.
15. Ave, cuius terribilia sunt opera,
Tibi iubilando servit omnis terra,
Tu solus qui convertis in aridam mare,
Fac, aspergantur corda nostra caeli rore.
16. Ave, qui nobis benedicis nostri miseratus,
Illumina corda nostra splendore tui vultus,
Quo te in hac terra nostrae peregrinationis
Cernamus, dein fruamur aspectu visionis.
17. Ave, Iesu, qui es nostra laetitia,
Longe fiat a te omnis malitia,
Tui pereant inimici ut fumus,
Nos vero pauperes tecum semper simus.
18. Ave, Iesu, qui me de hoc limo profundi,
In quem me detrusit astutia nefandi,
Eripere potes animamque salvare,
Ne eam absorbeat huius mundi mare.
19. Ave, Iesu, sine adiutorio cuius
Nos devorabunt leones aeris huius,
Si ad adiuvandum veneris, confundentur
Nostrasque animas aggredi verebuntur.
20. Ave, Iesu, qui es Deus, meus protector,
Inclina aurem mihi, et meus impostor
Statim fugit confusione repletus,
Si adverterit, quod in te sim confirmatus.
21. Ave, pater cui dedit iudicium,
Tu exsistens nostrae salutis initium,
Tu solus permanens ante solem et lunam,
Salvos nos fac, gentem omnem conterens vanam.
22. Ave, Iesu, qui es Israel Deus solus,
Cuius non intrat sanctuarium populus,
Qui meditatur loquiturque nequitiam
Nec servat proximo suo amicitiam.
23. Ave, cuius quaesiere Iudaei signa,
Sed gens haec, cum esset perversa et maligna,
Tenebras diligens recessit a lumine,
Quam tamen miseratus reduces in fine.
24. Ave, Iesu, cuius est inebrians calix
His, qui te confitentur, praeclarus et felix,
Nobis, qui tua mirabilia narramus,
Corda ut liquefaciat, te obsecramus.
25. Ave, Iesu in Iudaea notus,
Tuus in pace locus est factus,
Confregisti hostis potentias,
Eius dum declaras astutias.
26. Ave, in quo potest anima consolari,
Sine quo nequit unquam ipsa delectari,
Fac, ut tuorum sim operum semper memor,
Quae dum mente mecum cogito, nunquam premor.
27. Ave, Iesu, qui quondam in parabolis
Principibus es locutus et populis,
Verum discipulis tuis credentibus
Non per speculum vel in aenigmatibus.
28. Ave, in cuius hereditatem venerunt gentes,
Templum sanctum tuum polluerunt te blasphemantes,
Fac, bone Iesu, ut tuus, quem fudere sanguinem,
In nobis generet tui amoris dulcedinem.
29. Ave, Iesu, Israelem qui regis,
Tribus qui es adoratus a magis,
Intende nobis et manifestare,
Quod optamus, te nostrum salutare.
30. Ave, cui quondam propheta exsultavit,
Suaves hymnos atque psalmos iubilavit,
Fac, tibi cantem psalterium cum cithara,
Quamdiu peregrinus ego sum in hac terra,
31. Ave, qui in Synagoga stetisti,
Principes eius dure arguisti,
Pupillos et egenos tu iudica,
Humilem pauperemque iustifica.
32. Ave, Iesu, cui nullus similis,
Cuius potentia admirabilis,
Sermo dulcis semper et affabilis,
Facies decora et amabilis.
33. Ave, Iesu, rex virtutum,
Refugium praebent tutum
Tabernacula populis,
Qui commorantur in illis.
34. Ave, Iesu, terram qui benedixisti,
Captivitatem Iacob qui reduxisti,
Remitte, quaeso, plebis iniquitatem,
Malos convertens per tuam bonitatem.
35. Ave, adversus quem iniqui surrexerant,
Quem Synagogae potentium quaesieruut,
Quem in conspectu suo non proposuerunt,
Adversus quem praevalere non potuerunt.
36. Ave, Iesu, Raab et Babylonis quondam memor,
Nostra, quaeso, ob peccata nostri ne sis immemor
Sed sicut Sion civitatis dilexisti portas,
Sic a tua misericordia non nos avertas.
37. Ave, Iesu, nostrae Deus salutis,
Tuae, quaeso, memor humanitatis
Nostras coram te ut admittas preces,
Te nunc omnes exoramus supplices.
38. Ave, cuius misericordias cantabo,
Cuius veritatem ego annuntiabo,
Tibi, Iesu, semper caeli confitebuntur,
Tibi inimici tui subicientur.
39. Ave, Iesu, nostram refugium,
Nobis, quaeso, sis in auxilium,
Nos nostram propter iniquitatem
Ne avertas in humilitatem.
40. Ave, in cuius adiutorio confidens
De suaque salute nunquam sit diffidens,
Sed neque venantium laqueos timebit,
Quem Dominus scapulis suis obumbrabit.
41. Ave, Iesu, quem bonum est confiteri,
Cuius divinitas debet adorari,
Fac nos tuo nomini digne psallere,
Tuam veritatem corde amare.
42. Ave, Iesu, qui carnem nostram indutus
Divinitate tua non es exsutus,
Sed gigantis assumens fortitudinem
Daemonibus incussissti formidinem.
43. Ave, Iesu, ultionum dominus,
Deus ultionum et vindex unus,
Tu super omnes deos exaltare
Et cum malis noli nos iudicare.
44. Ave, Iesu, tuos qui annis quadraginta
Ambulantes temptasti loca per deserta.
Sed benefactoris immemores fuerunt
Et contra Moysen et te murmuraverunt.
45. Ave, cui canticum novum decantare,
Nomini cuius debemus benedicere,
Namque et magnus es et laudabilis nimis,
Cordi tuam infunde gratiam hominis.
46. Ave, cuius laudes caeli nuntiaverunt,
Cuius gloriam populi illi viderunt,
Cum passo Christo revertebantur compuncti,
Sed hoc deridebant principes maledicti.
47. Ave, qui mirabilia solus facis,
Tuum salutare nobis notum facis,
Populo tuam iustitiam revelans,
Quod tyranni iugum ferebat anhelans.
48. Ave, qui primus inter homines humilis
Apparens signis factus es admirabilis,
Unde populi increduli irascuntur,
Tui sed fidelgs-eidulysnt et laetantur.
49. Ave, cui omnis terra a principio
Iubilat ineffabili quodam gaudio,
Servire tibi cupiens cum laetitia,
Sed ei invidet daemonis astutia.
50. Ave, a cuius domo quondam superbia
Satanam deiecit sua cum militia
Coegitque in claustra descendere,
Tormenta quorum non poterit evadere.