APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XXVII.
De disciplina inter extraneos,- et primo de disciplina in villa .
1. Nunc videndum est, qualiter in villa, itinere, ecclesia, domo, in locutione et comestione sit novis Fratribus inter extraneos conversandum .
Si quando exeunt domum, habenda est eis custodia disciplinae respectu societatis et sui. Societatis solatium et honestas religiosae convenit dignitati. Propter hoc in villa praecipue senioris, cum quo fuerint, vestigiis semper inhaerentes, se ab eo etiam sub uno tecto nullatenus separent, quin ad tonus videri semper ab ipso libere possint.
2. Se ipsos autem quantum ad circumspectionem, locutionem, habitus et membrorum dispositionem in disciplina contineant. Non circumspiciunt in vicis civitatis, ut Sapiens docet: avertant oculos suos, ne hauriant vanitates. A saecularium collocutionibus prudenter abstineant. Manus suas religiose componant. Nunquam inter homines discooperto capite, vel almutiati vel alias indisciplinato incedant. Sed nec saecularium vel Religiosorum domos subito, ignorantibus eis, introeant, sed vocando ab ostio, vel pulsando, seu alias quoquo modo propositum seu voluntatem ingrediendi pronuntient. Vir eruditus, ait Sapiens , foris stabit. Sed nec sine ductore per saecularium domos vel per Religiosorum officinas est vagandum.