Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De primorum parentum transgressione.
De culpa vero primorum parentum haec tenenda sunt, quod mulier, consentiens tentationi diabolicae, appetiit scientiam et excellentiam ad modum Dei, appetiit nihilominus experiri suavitatem ligni vetiti: et tandem incidit in transgressionem praecepti. -Nec hoc contenta, offerendo fructum ligni vetiti, induxit virum, qui, nolens delicias suas contristare, mulierem non corripuit, sed potius consensum praebuit male suadenti: et oblatum pomum gustando, factus est transgressor divini mandati .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum a primo principio, ut supra dictum fuit, datus esset homini duplex sensus et appetitus respectu duplicis libri et respectu duplicis boni, ut secundum libertatem arbitrii homo posset ad utrumque converti: mulier, audita suggestione serpentis exteriori, non recurrit ad librum interiorem, qui legibilem se praebet recto iudicio rationis: sed sensum suum circa exteriorem librum tenuit et circa exterius bonum negotiari coepit. Et quia sensus eius non accessit ad verum infallibile, appetitus eius converti coepit ad bonum commutabile. Appetiit ergo quod diabolus promisit, et ideo consensit, ut faceret quod suggessit. Appetendo igitur excellentem scienliam erecta est in superbiam, et erecta in superbiam, hoc ipso illecta est ad gulam: ac per hoc tertio prostrata est per inobedientiam. Primum fuit mente, secundam in sensualitate, tertium in operatione .
Et sicut tentatio, ab inferiori incipiens, pervenit usque ad summum, quia ab auditu per appetitam venit ad consensum: sic e converso deordinatio, a superiori incipiens, pervenit usque ad imum et fecit unum peccatum consummatum, quod in humana natura omnis peccati initium est et origo malorum.
Nam mulier illecta illexit virum, qui similiter ad librum exteriorem conversus et ad bonum commutabile, nimis appretiando mulieris consortium et suae societatis solatium, nec mulierem voluit corripere nec proprias delicias contristare. Et quoniam debuit eam corripere et non corripuit, idcirco imputatur ei peccatum mulieris. Quia vero noluit suas delicias contristare, a se repellendo mulierem: incepit nimium se ipsum diligere, ac per hoc recedens a divina amicitia incidit in gulam et inobedientiam.
Fuit ergo transgressio praecepti utrique communis, licet ex alia et alia causa, quia non vir, sed mulier seducta fuit ; in utroque tamen, scilicet viro et muliere, luit deordinatio a summo usque ad imum, quia primo in mente sive in ratione, deinde in sensualitate et postremo in opere. Ideo enim uterque prostratus fuit per inobedientiam et illectus per gulam, quia uterque erectus fuit in superbiam, mulier quidem appetendo et ambiendo quod nondum acceperat, vir nimis amando et appretiando quod iam habebat: unde mulier manducando credidit sublimari, Adam vero, existimans se aliquid magnum et Deo carum, minus graviter puniri. Nondum enim expertus fuerat rigorem divinae severitatis .
Et sic uterque, dum inordinate se erexit supra se, ceci dit miserabiliter infra se a statu innocentiae et gratiae ad statum culpae et miseriae.