IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum haec copula, et, possit copulare inter terminos, vel propositiones in hac propositione, Quinque sunt duo, et tria
Quod inter terminos videtur, nam per Priscianum conjunctio copulat inter partes orationis, sed orationes non sunt partes orationis: ergo, etc.
Item, Conjunctio construitur cum illis inter quae copulat : sed constructio fit ratione modorum significandi: cum ergo orationes non habeant modos significandi,haec Conjunctio et inter orationes non copulat. . Ad oppositum secundum Priscianum,Heu, idem, homo, ab, hodie, concidit, lapsus, hic sunt omnes partes orationis, praeter Conjunctionem, quae si apponeretur, exigeret aliam orationem, hoc non esset, nisi inter orationes copularet.
Item, copulatio videtur esse inter similia, sed sic dicto, Quinque sunt duo, et tria, oratio praecedit Conjunctionem: ergo aliam orationem exigit sibi conjungi.