QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In solutione sequentium argumentorum, habes selectam doctrinam. Ad quartum optime explicat quomodo docens inducit discipulum ad assentiendum proponendis, et ad concipiendum ea, quae proponuntur, si non habet discipulus proprias eorum species. Ad quintum vide in corpore quaestionis num. 4. et 5. Ad sextum bene explicat scientiam immutabilem acquiri posse de objecto mutabili, quia hoc non movet, quia mutabile, sed qua natura ; et similiter species et anima, et si mutari possint ab esse ad non osse, generant scientiam immutabilem, id est, non convertibilem in errorem, de quo vide eum 1. d. 3. q. 4. a. 3. a num. 13. et q.3. prol. q. 3. lateral. explicat primo loco fuse a 5. g. Ad quaestionem quomodo juxta mentem Augustini dicimur Intelligere sinceras veritates in regulis aeternis, etiamsi eas nostris viribus cognoscamus, quidquid dicat Henricus, contra quem ibi late disputat circa id quod hic dicit, num. 24. virtutem superiorem sensitiva, nempe intellectum judicare de bona, et mala dispositione sensus. Vide eum 1. d. 3. q. art. 2. num. 11. ubi explicat quomodo intellectus corrigit sensus externos, et art. 3. num. 14. ubi ait intellectum cognoscere quomodo phantasia est male disposita, quomodo sensus decipitur, vel non. Quod hic tangit in fine, dixi fusius Comment. ad q. 10. de An. circa rationem ejus ad oppositum a num. 7.
Ad quartum principale dicendum, quod Plato docuit puerum. Nihil enim potest docens facere quo ad assensum praebendum complexis, nisi debito ordine pro ponere illa principia nota discipulo, et alia sequentia ex ipsis in illo ordine quo sequuntur, et ille sic propositis, propria virtute intellectus acquiescit, quia syllogismus perfectus nullius eget. Sed quomodo docens causat speciem in intellectu discipuli, alicujus sensibilis, quod nunquam discipulus sensit? Hic species est necessaria, non tantum ad scientiam, sed etiam ad credendum magistro, puta aliquis docet me de colere Indico, vel alio consimili ; quomodo credam sibi, cum nullam apprehensionem habeant de similibus, quia nec illorum species ; ergo a majori quomodo sciam? Responsio, si simile illius viderim, vel excedens, vel remissum: potest tamen dicere illud de quo mihi loquitur est huic simile, vel sic, vel sic se habere, ut formem mihi aliquam phantasiam, illius per compositionem, sicut montis aurei. Alioquin si ex cognitis nullo modo possum ejus similitudinem mihi causare, nunquam addiscam, nisi habitum vocalem, sicut caecus natus de coloribus potest habere.
Ad quintum principale dictum est superius in solutione quaestionis, num. 4. et 5. quomodo una notitia sensitiva sufficit ad notitiam principii. Si ultra intellectus abstrahat et componit ad notitiam conclusionis, magis valent plures memoriae, et plura experimenta, ut facientes cognoscere quia, et inquirere propter quid. De multis autem accidentibus speciei ejusdem in eodem subjecto, habetur in quadam quaestione hujus libri.
Ad sextum principale, quod est de 83. Quaestionum, scilicet quod de sensibilibus, et mutabilibus non potest esse veritas certa. Aristoteles contra hoc arguit 4. hujus c. 5. t. c. 62. et seqq. quia motus sensibilium est per se sensibilis; igitur aliqua veritas potest haberi per sensum de sensibilibus continue motis, haec scilicet quod continue moventur. Similiter non semper continue moventur secundum omnia, Sol enim non continue movetur secundum substantiam,: neque secundum lucem, secundum quam est sensibilis: ergo secundum aliquid sensibiliter cognoscibile est permanens, licet feratur continue, multa autem sunt ibidem ad hoc. Item, secunda ratio Augustini videtur quaerere, quare magis sanis credendum est quam infirmis et furiosis, vigilantibus quam dormientibus? Unde ad rationes illas, ut sunt rationes, dicendum quod nec sensibilia omnia continue moventur secundum omnia, nec ita imprimuntur species, ut ab ipsis phantasmatibus non possit discerni, quando objectum est praesens, et quando non, praecipue de sensu particulari, qui non tenet speciem in absentia sensibilis. Sed ad auctoritatem Augustini salvandam, dici potest, quod sincera veritas non cognoscitur a sensu, ita quod sensus percipiat immutabilitatem veritatis quam apprehendit, nec objectum inquantum immobile; sensus enim non percipit nisi praesens, et dum est praesens, et ideo non cognoscit ex se aliquid se habere, nisi dum praesens est, et non semper praesens est sensui corporali, nam de isto sensu exponit se Augustinus Retract. 1. c. 25. ideo non percipitur hoc ita semper esse. Posito etiam quod semper continuaretur visio mea circa A objectum, sicut in primo instanti, non percipio immutabilitatem A, quia pro tunc non percipio A, nisi quomodo A se habet pro tunc, quia non percipio nisi ipsum, ut tunc est praesens ; ita etiam in tota visione quantumcumque continuata, nunquam percipiam immutabilitatem A, sed pro omni nunc percipiam quomodo se habet pro tunc.
Contra, sic probaretur quod cognitio intuitiva intellectus in patria, non percipit immutabilitatem objecti, quia non est per demonstrationem, nec scit videndo quod sic est, nisi pro tunc quando videt. Responsio, intellectus non videt immutabilitatem Dei, quia semper continuatur actus visionis; tunc etiam in primo instanti non videret eam, sed ipsa immutabilitas est unum visum intuitive, sicut et bonitas. Hoc quoad primam probationem Augustini, non sit de intellectu, sed de sensu, quoniam in hoc non possum intelligere rem secundum quod semper immutabilis est, et ejus immutabilitatem. Quoad secundam probationem Augustini dicendum, quod forte sensus non reflectitur supra speciem, et ideo non discernit utrum tantum specie informetur, vel utrum objectum sit praesens specialiter de phantasia. Similiter etiam de sensu exteriori, quia secundum aliquos ex vehementi imaginatione, potest species imprimi imaginati in sensum, sed est alia virtus superior ipsa sensitiva, quae semper judicat de bona et de mala dispositione sensus. Ad rationes dicendum est secundum Aristotelem ibi, quod bene concludunt quod non sit impossibile esse aliquam veritatem sinceram de sensibilibus, quod imponitur illis contra quos arguit, sed illam veritatem sinceram esse, sive ejus sinceritatem, sive immutabilitatem, et a falso distinctam, non percipit sensus, sicut dicit Augustinus, unde sibi non obviat Aristoteles. Aliter exponitur sic : A sensu non est expectanda sincera veritas, tanquam a causa principali effectiva: sed tamen a cognitione sensitiva, ut ab occasione acquiritur sinceritas veritatis et immutabilitatis, quia omnis nostra cognitio ortum habet a sensu, licet non totam vel totalem causalitatem. Tamen dicitur quod Philosophus loquebatur secundum cognitionem naturalem eo modo quo expertus est ; Augustinus vero de quadam cognitione superiorum in divinis vel regulis aeternis, in quibus solum perfecte videtur verum, quia illae sunt regulae judicandi de omni vero, perfecto judicio, et ad illas non pertingit cognitio nostra sensitiva.
Notandum autem propter dicta, quod potest quis dubitare si sensus sanus et non impeditus per indispositionem organi, possit impediri vel illudi per informationem speciei sine praesentia objecti, sicut si informaretur ab objecto praesente, sive illa species insit organo ab aliquo illuminante immediate, sive a phantasia forti: saltem nunquam videtur sic illudi, quoniam sicut movetur immediate scilicet per speciei informationem, sic sentit. Quandoque tamen errat circa hoc, a quo illa species causatur, et in quo fit, dum forte albedo vel aliquod alterum subtile interpositum visui et corpori nigro videtur, et creditur illud corpus esse album: quandoque autem organum est indispositum per qualitatem intrinsecam impedientem operari, ut lingua febricitantis et oculus irati, adhuc autem sentit illud, cujus specie informatur, licet non ab objecto extra. Dico igitur ad propositum, quoad sensus nunquam illuditur, inquantum servit intellectui, quoad simplicium apprehensionem: nec quoad principiorum primorum veritatem, sed conclusionum quamdiu illae ex primis principiis non inferuntur.
ANNOTATIONES.
Sequitur quarta quaestio de generatione artis ex experimentis. Ubi adverte, quod multum varie in originalibus habetur littera hujus quaestionis et admixta multis additionibus et Extra. Inter argumenta enim principalia solent poni quaedam rationes pro opinione Platonis, quae sic incipiunt: Item aliud argumentum ejus, 1. Poster. etc. usque ibi: Item non videtur ex littera, et quia infra in corpore quaestionis habentur, ideo superflua esse censentur in pede, quare ipsa penitus omitte.
Infra in principio solutionis ibi : Sed hoc non est verum, usque ibi, ubi sciendum, etc. ponitur esse additio, et alia parum post ibi, hoc dubium est, etc. usque ibi : Non possunt intelligi nisi, etc. omnia tamen notanda sunt.
Infra post solutionem secundam principalis ibi: Quod axttem simile sit de uno, etc. usque ibi: Contra, quomodo ex effectu, etc. in quarta columna sequenti, totum ponitur additio et Extra, omnia tamen lege. Voluerunt etiam aliqui litteram plerumque illam hinc inde transmutandam esse in quaestione ad varia Ioca, sed satis bene ordinatur.
Communiter ibi infra : Contra ergo sciens scit se scire, etc. usque ibi: Contra Platonem, etc. ponitur Extra; ad motivum in se faciliter respondetur de cognitione viae,et ignorantia ejusdem diversimode in
Apostolis, quod etiam infertur in principio, potest concedi.
Illa etiam littera infra ibi: Ad primum argumentum principale, etc. usque ibi: Gontra, quomodo ex effectu sensibili, etc. videtur omnino superflua sed posset addi ly aliter. Incidentaliter enim post solutionem secundam principalis, prius introduxit totam illam disputationem super quam notavi, additio vel Extra prius.
Adverte infra ibi : Dicitur quod bene inveniretur, etc. et sequitur sicut probant ista argumenta tria in aliquibus libris sequitur ibi E F G, quod consuetudo hujus Doctoris erat notare argumenta in marginibus, et solutiones aliquando per hujusmodi litteras, vel saltem computare, maxime in hac Metaphysica et Theorematibus, unde insurgit maxima intricatio litterae, et obscuritas, quia scriptorum negligentia et longitudine temporis, omissum est sic assignare, diligens ergo lector advertat ad singula.
Infra etiam super illa littera : Ad istam ergo rationem secundam, etc. usque ibi: Ad tertiam rationem principalem, etc. ponitur Extra in aliquibus, sed est singularis solutio et subtilis: et secundus modus dicendi ad argumentum secundum principale superius propter instantias omnes vitandas, igitur legatur ; multa namque hic assignanda duxi Extra et additiones, quae tamen in originali impresso omisi assignare.
Consequenter parum post ibi: Sed dices, etc. usque ibi : Ad quartum principale, etc. ponitur Extra. Et ad objectionem primam trium, quas ibi inducit, quam non solvit faciliter, dic ex praecedentibus quod illud quod infertur non est inconveniens sane exponendo.
Deinde ibi infra : Sed quomodo docens, etc. usque ibi : Ad quintum principale, etc. assignatur Extra, satis tamen ad propositum, et singularis doctrina, ideo, etc.
Infra ad finem quaestionis ibi : Notandum autem, etc. usque in finem dicitur esse Extra.
Determinatio Doctoris in hac quaestione satis clara est, sed pro majori fortitudine et declaratione eorum, quae tangit hic, quaere eam in 3. dist. primi, q. 4. et 3. dist. 2. q. finali. et 9. dist. ejusdem et 14. d. 3. et 45. 4. et collige plura singularia ex processu quaestionis hujus ubique utilia.
Ad agere quidem igitur experientia nihil ab arte differre videtur, sed et expertos magis proficere videmus sine experientia rationem habentibus.