REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Solvit argumenta principalia per singularem doctrinam, plenius el exactius, quam in scripto Oiou. el in his duabus quaestionibus de natura relation?s ita docle egit, ut nihil desiderari videaiur.
Ad primum principale, nego istam consequentiam : Relatio creaturae ad Deum in ratione causae non est aliud ab essentia creaturae ; igiturnec relatio creaturae ad creaturam.
Ad primam probationem dico, quod effectus causati sunt duae habitudines ad causam primam et. secundam, sicut causae sunt alterius rationis, et alia habitudo passive ignis geniti, quae est ad ignem generantem, non est eadem habitudini, quae est ad causam primam, a qua continue dependet, quia ignis genitus posset esse sine contradictione, etsi non esset ab igne generante, et per consequens licet ad ipsum non habeat habitudinem ; sed non posset esse sine contradictione, absque habitudine ad causam primam, et per consequens haec habitudo non est illa, quia secundum Aristotelem 7. Topicorum, c. 8. et 9. Quamcumque differentiam invenientes, inferimus non idem ; et ideo dicit quod istud problema est facillimum ad destruendum, quia qualiscumque diversitas inveniatur, sufficit ad non esse ; difficillimum tamen est ad construendum; si tamen ex hoc quod est hoc et illud, non posset inferri quod etiam non idem, difficillimum esset ad destruendum.
Ad aliam probationem, cum dicitur, extremum non respicit extremum, nisi per medium, verum est,
quando illud medium est necessarium ; nunc autem quando unum extremum potest esse alteri immediatum, sicut Deus est immediate causa creaturae, et dat esse immediate, aliquando cum causa secunda, aliquando sine causa secunda, nunquam tamen dat esse tantum per medium ; igitur aliam habitudinem habet effectus ad causam primam et secundam.
Ad aliud, cum dicitur, passio relativa necessario inest supposito ; igitur non est res alia. Dico, quod quaecumque passio, quae est res alia a supposito, sine contradictione posset destrui, supposito manente ; tamen si passio sit res absoluta alia a supposito, nunquam scitur simpliciter et absolute de supposito, sed solum ut in pluribus, ut supposito quod Deus continet communem influentiam, quia si caliditas sit res absoluta, alia ab igne, non esset contradictio ignem manere sine caliditate, et tunc non potest sciri necessitate absoluta, quod omnis ignis est calidus, nisi dimittatur natura sibi, et Deus continet communem influentiam. Verumtamen conclusiones Metaphysicae sunt absolute necessariae, nec posset Deus eas falsificare, quia illae passiones sunt relationes aptitudinales inesse subjectis, et non actuales. Unde cura dicit Geometra quod omnis triangulus habet tres angulos, aequales duobus rectis, non intendit, quod sint aequales in actu, sed duobus rectis, si sint.
Ad aliud, concedo quod inhaerentia relationis est alia res a fundamento. Nec valet, accidentia sunt entia, eo quod taliter entis ; igitur non est aliud esse accidentis, et ejus cui inest, quia certum. est quod eo quod non reduplicat causam formalem, quia sic esset falsa ; neque sequitur processus in infinitum, imo status erit in secundo. Nec similis ratio est, quia standum erit in principio, quia non uniformiter se habet inhaerentia, fundamentum, et inhaerentia inhaerentiae, quia accidens esse sine inhaerentia non claudit contradictionem ; sed inhaerentiam manere sine inhaerentia claudit contradictionem. Ad aliud, cum dicitur potentia materiae non est aliud a materia, dico quod loquendo de potentia ante actura secundum, quod Commentator dicit 1. Physic. quia illa corrumpitur in adventu formae, illa nihil est, ideo non est relatio actualis. Alia est potentia materiae, quae dicitur receptio passiva hujus formae, et est ipsa potentia receptiva. Prima potentia, vel respectus, non est aliud a materia, nequeidem, quia nihil est. Secunda est aliud a materia, quia materia potest esse sine receptione passiva hujus formae, quia est idem quod materia. Et cum dicitur, igitur illa potentia passiva mediat inter materiam et formam, nego, quia prius natura perficitur materia per formam, quam sit ille respectus, ille tamen consequitur immediate ; et sic uno modo ira mediationis forma immediate perficit materiam, et alio modo immediationis ille respectus consequitur immediate materiam.