Quomodo intelligitur quod dicitur, quod docente Paulo etiam seraphim addiscunt.
Item dubium est quod dicit Cyrillus in libro thesaurorum, quod docente Paulo non solum humana ratio addiscit, verum etiam et seraphim supernis mysteria cordis paterni occulta reserantur.
Ex quo videtur quod ad Angelos etiam summos cognitio deveniat per homines.
Et videtur hoc esse dictum propter id quod habetur Ephes. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias gratiae christi ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei.
Sed contrarium huius docet dionysius in IV cap. Angelicae hierarchiae, ostendens quod cognitio divinorum prius ad Angelos quam ad homines pervenit; et in VII eiusdem libri capitulo dicit, quod seraphim immediate a deo edocentur. Et Augustinus dicit super Genesim ad litteram, quod non latuit Angelos mysterium regni caelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro nostra salute.
Et ideo dicendum est quod cum Angelorum non sit futura praenoscere, sed dei solius, licet Angeli ipsum mysterium nostrae redemptionis a saeculis cognoverint, ut Augustinus dicit, tamen aliquas huius redemptionis circumstantias nesciverunt plene quandiu erant futura, sed eis completis, eorum notitiam acceperunt, sicut et aliorum quae praesentialiter fiunt. Non ergo sic intelligendum est quod docente Paulo mysteria divina supernis seraphim sint revelata, quasi ipsi a Paulo didicerint, sed quia Paulo praedicante, et aliis apostolis, perficiebantur ea quae praesentialiter Angeli cognoscebant, et futura ignoraverant.
Et hoc sonant verba Hieronymi dicentis, angelicas dignitates praefatum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio christi, et apostolorum praedicatio per gentes dilatata.