Vicesimus sextus articulus est an corpus spermatis, cum quo exit spiritus, qui est virtus principii animae, est separatum a corpore et est res divina et talis dicitur intellectus sic potest vel debet exponi: id est ille spiritus sive virtus formativa dicitur intellectus per similitudinem, quia sicut intellectus operatur sine organo, ita et illa virtus.
Hanc expositionem Commentator ponit in VII metaph.
Super illud: ergo sicut dictum est quod in substantiis est principium etc....
Et sunt haec ejus verba. Ideo dicit Aristoteles in libro de animalibus quod virtutes quae sunt in seminibus, sunt similes intellectui, scilicet quia agunt actione intellectus, et quod istae virtutes assimilantur intellectui in hoc quod non agunt per instrumentum corporale.