Vigesimus septimus articulus est, an sententia christi in iudicio erit corporalis, vel spiritualis.
Dicitur, quod licet utrumque esse possit, probabilius tamen videtur quod sit spiritualis, quia et alia quae tunc agentur, spiritualiter divina virtute agentur. Ut enim dicit Augustinus, XX de Civit. Dei, c. XIV: divina virtute fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul omnes et singuli iudicentur.