Quod deus non sit forma alicuius corporis.
Ostenso igitur quod deus non sit esse omnium, similiter ostendi potest quod deus non sit alicuius rei forma.
Nam divinum esse non potest esse alicuius quidditatis quae non sit ipsum esse, ut ostensum est. Quod autem est ipsum esse divinum, non est aliud quam deus. Impossibile est igitur deum esse alicuius alterius formam.
Amplius. Forma corporis non est ipsum esse, sed essendi principium. Deus autem est ipsum esse. Non ergo est deus forma corporis.
Item. Ex unione formae et materiae resultat aliquid compositum, quod est totum respectu materiae et formae. Partes autem sunt in potentia respectu totius. In deo autem nulla est potentialitas. Impossibile est igitur deum esse formam unitam alicui rei.
Adhuc. Quod per se habet esse, nobilius est eo quod habet esse in alio.
Omnis autem forma alicuius corporis habet esse in alio. Cum igitur deus sit ens nobilissimum, quasi prima essendi causa, non potest esse alicuius forma.
Praeterea. Hoc idem potest ostendi ex aeternitate motus, sic. Si deus est forma alicuius mobilis, cum ipse sit primum movens, compositum erit movens seipsum.
Sed movens seipsum potest moveri et non moveri. Utrumque igitur in ipso est. Quod autem est huiusmodi, non habet motus indeficientiam ex seipso. Oportet igitur supra movens seipsum ponere aliud primum movens, quod largiatur ei perpetuitatem motus.
Et sic deus, qui est primum movens, non est forma corporis moventis seipsum.
Est autem hic processus utilis ponentibus aeternitatem motus. Quo non posito, eadem conclusio haberi potest ex regularitate motus caeli. Sicut enim movens seipsum potest quiescere et moveri, ita potest velocius et tardius moveri. Necessitas igitur uniformitatis motus caeli dependet ex aliquo principio superiori omnino immobili, quod non est pars corporis moventis seipsum quasi aliqua forma eius.
Huic autem veritati Scripturae concordat auctoritas. Dicitur enim in Psalmo: elevata est magnificentia tua super caelos, deus. Et iob: 8 excelsior caelo est et quid facies? longior terra mensura eius est et profundior mari.
Sic igitur gentilium error evacuatur, qui dicebant deum esse animam caeli vel etiam animam totius mundi, et ex hoc errore, idolatriam defendebant, dicentes totum mundum esse deum, non ratione corporis, sed ratione animae, sicut homo dicitur sapiens non ratione corporis sed animae: quo supposito, sequi opinabantur quod mundo et partibus eius non indebite divinus cultus exhibeatur.
Commentator etiam dicit, in XI metaphys., quod hic locus fuit lapsus sapientum gentis zabiorum, idest idolatrarum quia scilicet posuerunt deum esse formam caeli.