Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 1.)) Psalmus ipsi Asaph. Psalmo huic titulum, sicut aliis qui similiter praenotantur, vel nomen ejus hominis indidit, a quo scriptus est, vel ejusdem nominis interpretatio; ut ad Synagogam, quod est Asaph, ejus intelligentia referatur: praesertim 1047 quia hoc et primus ejus versus assignat. Sic enim incipit: Deus stetit in synagoga deorum . Quos utique deos absit ut intelligamus deos Gentium, sive idola, sive aliquam praeter homines coelestem terrestremve creaturam: cum paulo post hunc versum idem iste psalmus asserat, et quos deos intelligi velit, in quorum synagoga stetit Deus, apertius exprimat, ubi ait: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. In horum ergo synagoga filiorum Altissimi, de quibus idem Altissimus per Isaiam dicit, Filio genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2) , stetit Deus. In synagoga populum Israel accipimus; quia et ipsorum proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam: sive discernendi causa, sive quod inter congregationem unde Synagoga, et convocationem unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, atque ipsa proprie, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines. Unde ex persona ipsius Asaph in alio psalmo canitur, Quasi pecus factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23) : quando utique, quamvis uni vero Deo mancipatus videretur, pro magnis tamen ac summis bonis ab illo carnalia, terrena, temporalia requirebat. Invenimus eos saepe etiam filios appellatos; non ea gratia quae ad Novum Testamentum pertinet, sed illa quae ad Vetus: quia et ipsa gratia est qua elegit Abraham, et ex ejus carne tam magnum populum propagavit; qua nondum natos, Jacob dilexit, Esau autem odio habuit (Malach. I, 2, 3) ; qua liberavit ex Aegypto, qua in terram promissionis, ejectis Gentibus, introduxit. Nisi enim et ipsa esset gratia, non utique de nobis, quibus non ad terrenum, sed ad regnum coelorum capessendum data est potestas filios Dei fieri, in eodem mox Evangelio diceretur quod accepimus gratiam pro gratia (Joan. I, 12, 16) ; id est, pro Testamenti Veteris promissionibus, Testamenti Novi promissiones. Liquet igitur, quantum existimo, in qua deorum synagoga steterit Deus.