De dubitationibus circa inducta, scilicet quod idem corpus simul possit esse in diversis locis.
Potest autem aliquis movere dubitationem de his quae dicta sunt, quod non potest idem corpus in diversis locis esse simul et semel. Vox enim in auribus diversorum est simul et semel. Vox autem cum sit aer ictus, ut dicit Priscianus, sine aere nunquam et nusquam esse poterit. Ergo nec in auribus est sine aere. Ergo et aer ictus est in auribus diversorum. Cum igitur una vox formetur in aere uno et eodem modo, videbitur unus et idem aer numero esse in auribus diversorum. Aer autem corpus. Idem ergo et unum numero corpus simul et semel videtur esse in locis multis et diversis.
Ad haec autem solventes dicimus, quod vox omnino una et eadem simul et semel in diversis aeris partibus nec formari, nec esse possit. Si ergo concedamus unam et eamdem vocem numero simul et semel sentiri in auribus diversorum, obligati etiam erimus concedere unam et eamdem particulam aeris in qua vox illa formatur, ad aures diversorum et in locis diversis simul et semel pervenire, et in auribus diversorum esse. Sed hoc est impossibile, quia impossibile est id quod est simpliciter unum et idem corpus nu- mero, posse esse simul et totum in pluribus locis: quia impossibile est ipsum esse alicubi quam ubi est. Ad boc deducti sumus, quod de duobus alterum necesse concedere est, scilicet aut quod diversa sunt quae vocante uno aliquo in auribus diversorum sentiuntur, aut quod unum et idem corpus numero in pluribus locis et diversis simul et semel inveniatur. Eligitur autem inter haec duo a quolibet recte philosophante, quod diversa sunt quae sentiuntur a diversis, et sunt diversa numero, non figura vocis et specie, nec diversa accentu sicut acumine vocis vel grossitie, sed sunt diversa numero ad unam figuram vocis quae primi vocantis vox figurata formata et uno acumine et grossitie generata, et hoc imaginabiliter et similiter unam vocem ab illa generari ad primae vocis imaginem et similitudinem : et sic diversa sunt quae sentiuntur, quorum tamen quodlibet sentitur imagine et similitudine vocis quae primi vocantis est: propter quod idem in auribus non sentitur.
Ex hoc autem sequitur, quod secunda et tertia, et sic deinceps vox in aere imaginatur, et similiter formata a voce primi vocantis non est immediate vox animalis ab ipso vocante animali formata: eo quod ab animali immediate non profertur : et sic sequitur, quod aliqua vox sit quae non sit animalis vox: quod est contrarium his quae in libro de ''Anima tractantur, ubi dicitur, quod vox est sonus ab ore animalis prolatus, etc. Ad hoc autem dicimus quod omnis vox est animalis vocantis : nec aliquis ab initio audivit unquam vocem cum omnia silerent animalia sive in animalium silentio: propter quod et animalis esse dicitur omnis vox, eo quod omnis vox generatur proferente et vocante aliquo animali. Originaliter autem et causaliter omnis vox quae auditur a pluribus, est animalis, et una similitudine et figura et accentu. Substantialiter autem per substantiam materiae in
qua formatur, plures sunt voces formatae in omni circumciso aere. Et sic uniuscujusque animalis vox ad aures diversorum dirigitur, quae originaliter unius est, sed non contingens, sed est potius impossibile, quod una numero vox sit simul in auribus diversorum: et haec est solutio dubitationis.
Est tamen hic attendendum quod quaedam sunt in loco per se, et quaedam per aliud vel per accidens. Per se enim Sunt in loco ea quae a loco in principium, medium, et ultimum, secundum loci particulas describuntur. Et haec sunt corpora in exterioribus suis continente indigentia secundum naturam, quorum motus est ad locum sicut ad generans et salvans. Per accidens autem et per aliud sunt in loco quaecumque non sunt ita circumscriptibilia, vel sunt in his, vel sunt eorum quae sic circumscribuntur per locum a circumferentibus, sicut anima et accidentia corporis. Anima enim non est in corpore sicut in loco, sed sicut principium vitae et motus. Et ideo corpus non determinatur ei sicut locus : et ideo neque est in eo sicut ubique in ipso, nec sicut ipso alicubi existens, sed est in ipso sicut in eo quo operatur operatione essentiali operationes principii vitae et motus, et secundum hoc est in toto tota. Est autem vivere multiplex, scilicet vegetari, loco moveri, sentire, et intelligere: qui sunt actus spiritualis vitae, qui fiunt spiritualibus potentiis et organis : et secundum hoc non est in toto tota, sed in uno est membro quoad unum, et in altero quoad alterum. Sic ergo anima non est in loco nisi per accidens et per aliud : quia scilicet corpus est in loco in quo ipsa est non sicut in loco, sed sicut in eo quod vivificat et movet.
Accidentia enim corporis per accidens sunt in loco et in loco per accidens secundum magis et minus: per accidens enim sicut quaedam accidentia situalia, ut linea, superficies, et generaliter quanti- tas, et qualitas situalis, ut albedo, sapor, et odor, et hujusmodi quae in magno sunt majora, et in parvo minora, et haec minus per accidens sunt in loco quam ea quae situalia non sunt, ut scientia, virtus, et hujusmodi.
Eorum autem quae sunt per accidens in loco, sicut species visibilium quae sunt in aere, non sicut in loco, sed potius sunt in ipso sicut medio deferente. Et quia aer deferens est in loco, ideo etiam ista per accidens dicuntur esse in loco. Et quia aer deferens simul videtur esse in oculis multorum loco distantium, ideo eadem quaestio est de visis in diversis locis et in diversis oculis, quae est de auditis in auribus diversorum. Et quamvis visibile sit in aere perspicuo secundum esse spirituale, sonus autem secundum esse plus materiale, tamen secundum esse spirituale non potest unum et idem terminatum simul esse in diversis locis, nisi illud sit in diversis locis, in quo est sive secundum esse materiale sive secundum spirituale. Sensibile enim non est substantia ut per se existere possit: sed semper oportet quod sit in aliquo sicut in subjecto. Et ideo oportet illud dubitabile solvere sicut prius, quod unum scilicet generatur ab alio ad imaginem et similitudinem ipsius: et sic originaliter est unum, materialiter autem multa, quod est in sensibus diversorum. Talia autem sunt in loco per accidens, et ideo diversificantur per materiam quando sunt in locis diversis.
Joannes autem Damascenus dicit quaedam esse in loco diffinitive: et haec quidem essentialiter non sunt in loco, sed quantum est de se sunt ubique et semper: quia nullum locum neque aliquam differentiam temporis in suo esse determinant, sicut intelligentiae, et substantiae quae dicuntur Angeli, quae quamvis ex se sibi locum non determinent, tamen per materiam circa quam operantur, ad locum referuntur. Sunt enim essentialiter ibi ubi operantur, sive sensibiliter, sive intellectualiter, sive spiritualiter operen-
tur. Et quia haec in loco sunt gratia alterius, ideo per aliud referuntur ad locum : per aliud autem referri vocat Aristoteles per accidens. Sunt etiam in loco quae nullo istorum modornm sunt in loco, sed sunt in aliquo eorum ad quae referuntur loci principia, sicut punctum, et superficies, etlinea sunt in loco. Sunt enim principia copulationis dimensionum loci ad dimensiones locati: eo quod dictum est in praedicamentis, quod particulae loci copulantur ad eumdem communem terminum ad quem et particulae locati copulantur, eo quod una numero est distantia loci et locati. His itaque modis aliquid dicitur esse in loco. Non autem hic distinguimus omnes modos quibus aliquid dicitur esse in aliquo : quia hoc magis pertinet ad quartum Physicorum, et non ad logicum.
Sed ex dictis patet, quod aliquid per se et proprie dicitur esse in loco, quod sic refertur ad locum, quod indivisibile quo copulatur locus, sicut punctum, refertur ad indivisibile quo copulatur locatum, et longitudo loci ad longitudinem locati, et latitudo loci ad latitudinem locati, et profundum unius ad profundum alterius. Et haec circumscriptio active in loco est, vel sicut in forma : potest autem sumi sicut informato in locato : et sic secundum eumdum comparabile est locatum ad locum. Et hanc comparationem dicit ubi secundum quod est praedicamentum.
Et sic potest quilibet advertere qualiter particulae essentiales corporis quanti locati copulantur particulis loci: puncta enim locati aptantur punctis loci, et linea lineis, et superficies superficiebus, et profunda profundis, et ut breviter dicatur, dimensiones dimensionibus, et diametri diametris. Et ex hoc patet quod duo corpora simul in eodem loco esse non possunt: quia sequitur, quod puncta et dimensiones duorum corporum efficerentur essentialiter eaedem, et sic duo corpora essent essentialiter unum corpus, quod est impossibile. Hoc autem demonstrari habet in quarto Phys . Eorum etiam quae sunt in loco per se multi sunt modi, ut in sufficientia dicit Avicenna, de quibus nos in sequentibus faciemus mentionem quantum ad praesentem spectat intentionem : eo quod eorum subtilis tractatus pertinet ad scientiam physicorum.