LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De modo perscrutandi de omnibus praedictis.
Omnibus his diversitatibus exsecutis, ut bene et subtiliter consideremus ea quae dicta sunt, oportet conjecturas facere et experimenta, ut cognoscamus naturam arborum per se, et quodlibet genus arboris secundum arborum diversitatem, et hujusmodi conjecturas oportet etiam facere in herbis minutis et in oleribus et in fruticibus et fungorum generibus, licet sit valde difficile et dispendio- sum : valet tamen ad hoc nobis ut consideremus quid de his dixerunt Antiqui experti, et inspiciamus libros quos conscripserunt de his ut bene quidem dicta accipiamus. Per nos enim haec omnia vix vel numquam bene experiri possemus. Medullam tamen physicae plantarum in communi de his omnibus compendiose satis poterimus perscrutari, cum causas reddemus de his quae faciunt oleum vel unctuosam humiditatem, et de eis quae faciunt semen, et de his quae faciunt vinum, et de his quae sunt interficientes venenosae, et de his quae sunt medicinales : haec enim omnia nata sunt convenire arboribus et plantis aliis fere omnibus. Sed ad sciendam causam omnium eorum quae dicta sunt, oportet inquirere generationem et modum generationis earum, quare scilicet quaedam eorum nascuntur in quibusdam locis et non in aliis, et quare quaedam nascuntur in quibusdam temporibus et non in aliis : et ideo oportet inquirere modum plantationis earum, et naturas radicum, et diversitates succorum et odorum, et diversitates lactis earum, et diversitates gummarum : et oportet considerare bonitatem et malitiam singulorum istorum, et diversitatem durationis et fructuum quorumdam, cum alii non durent vel parum durent : et inter illos Inquiremus quare quidam citius putrescunt, et quidam tardius : sic enim inquiremus diversitatem omnium plantarum in communi, et praecipue radicum ex quibus tota oritur planta : et sciemus quare quidam fructus mollescunt et quidam non, et quare quidam provocant ventrem et quidam non, et quare quidam somnum provocant, et quidam interficiunt, et multas alias diversitates, sicut est, quod quidam lac faciunt, et quidam non, praecipue ex semine expressum, sicut amigdala.