PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Vocabitur Filius Dei. "
Ideo enim quod potentia Dei in se ultimat, et ad virtutes se contrahit, sum- mam et de altissimis Dei sumit operationem, et ad similitudinem Dei operationis educit effectum sola carne obumbratam. Ideo (inquam) quod nascetur, " vocabitur " et erit " Filius Dei. "
Vide nomen quod est super omne nomen. Filius enim Dei Deus est, et perfectus Deus est: quia Deus nihil generat imperfectum, Filius Dei perfectus Deus est : et quia perfectum in omni natura, tale alteium est, qualis est ipse qui genuit : ideo Filius Dei Deus est, et perfectus Deus est, et per omnia aequalis ei qui genuit : et ideo gignendo, dedit ei nomen quod est super omne nomen. In hoc enim nomine, omne nomen prophetiae ad effectum suae significationis deducitur : et quidquid in ipso speramus adimpletur.
Isaiae, IX, 6, octo nomina signantur, quae omnia in isto nomine suae significationis sortiuntur effectum : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Et ante hoc, VIII, 3 et 4 scilicet, vocatus est puer, Accelera spolia detrahere . Et parum ante hoc, scilicet VII, 14, Emmanuel est vocatus. Haec autem omnia nomina in hoc implentur nomine.
Quia in modo Incarnationis vocatur Admirabilis, in quo tam ex parte sui quam ex parte matris omnia mirabilia conjunxit. Judicum, XIII, 18 : Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile ? Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum.
In modo vero Redemptionis est Consiliarius : quia hoc consilium aeternum fuit, ut hominem non per potentiam, sed convenientissimo modo liberaret Dei Filius. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Dicitur enim Consiliarius a dante consilium, et non a consilium quaerente. Est autem hoc consilium, immobilis definitio Dei de faciendis, ut dicit Gregorius.
Sic etiam dicitur Deus : sicut enim Dei Filius, Deus est : sic et hominis filius, homo est, idem ipse Deus Christus.
Fortis autem est in prostratione hostis. Luc. XI, 21 et 22 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet .
Pater autem futuri saeculi dicitur ab effectu prudentissimae et benignissimae gubernationis. Isa. xxii, 21 : Erit quasi pater habitantibus Jerusalem.Princeps autem pacis dicitur ab ea quam suis confert tranquillitatem mentis. Joan. XIV, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
Dicitur autem, Puer, accelera spolia detrahere : quia virtute deitatis suae detraxit spolia, quae hostis antiquus abstulerat. Ad Ephes. IV, 8 : Captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, hoc est, quos diabolus captivaverat, ipse reduxit : et spolia gratiarum quae abstulerat, reddidit.
Emmanuel autem dicitur, in quantum est hominis et Dei Filius : nobiscum habens, quod homo est : et cum Deo, quod Deus est.
In hoc etiam nomine, omne habemus quod speramus. Voluimus enim habere Mediatorem, Redemptorem, Reconciliatorem, Pretium, et Sacrificium. Mediatorem, qui susceptione medius esset : Redemptorem, qui reducere deberet et posset: Reconciliatorem, qui audacter nos ad Deum introduceret : Pretium, quod damnum Deo illatum rependeret, et Sacrificium sive Hostiam, quae reprobari non possit.
Quod Mediatorem non habuimus, Job, IX, 33, conquerebatur cum dixit : Non est qui utrumque valeat arguere, et po-nere manum suam in ambobus. Nunc autem, hoc est, Sanctum ex Reata Virgine datum, Filius hominis, et ex Deo natus Filius Dei, ponit manum deitatis in Patre, et manum humanitatis in nobis. Et ideo dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ad Galat. iii, 20 : Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Ad Hebr. VIII, 6 : Melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Mediat enim inter nos et Deum, sicut bonus Pontifex futurorum bonorum .
Redemptor etiam est, quia Deus per justitiam suam ab eo qui peccavit satisfactionem exegit : et quoniam unde satisfaceret non habuit, mortem interminavit. Angelus autem pro nobis satisfacere nec debuit, quia non peccavit : nec potuit, quia totum quod erat et potuit, sicut et omnis alia creatura, pro seipso debuit: et quod pro nobis de suo daret, nihil penitus habuit: et ideo non debuit, et non potuit, nisi qui Deus et homo fuit. Debuit enim, ut homo ex charitate superna pro nobis satisfaceret : et potuit, ut Dei Filius. Hic enim de suo pro nobis dare potuit, qui nulli quidquam debuit. Unde, Psal. lxxi, 14 : Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Iniquitas enim fuit nummus deceptionis et promissionis, quem serpens obtulit et in peccatum detrusit. Usura autem mortis debitum, quod quotidie accrescit.
Reconciliator etiam fuit per gratiam quam obtulit. Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Pretium etiam nostrum, damnum omne superabundanter restituens. Quod enim Deus in Adam perdidit, originalis justitia fuit, quam in omnes Adam (si stetisset) posteros transmisisset. Quae quidem potentia et virtute fuit infinita : quia si mundus in infinitum stetisset, semper in omnes talem propagasset justitiam. Sed quod Filius Dei reddidit justi- tiara, est pretium universorum. Et si in infinitum staret mundus, omnes essent redempti, quia ipse pretium est omnium. Genes. XXXI, 39 : Ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas.
Est autem et irreprobabile sacrificium. Et hoc probat Augustinus in libro IV de Trinitate, per quatuor, quae sunt in isto sancto, quod vocatur Filius Dei. Est enim unum cum eo qui offertur, et est unum cum eo cui offertur, et est unum cum eo quod offertur, et est unum cum offerente, et est unum cum eo pro quo offertur. Si ergo Pater non reprobat seipsum,non reprobat oblatum, quia hoc est cum ipso sanctum. Et non reprobat offerentem, quia hoc est unum cum ipso sanctum. Et non reprobat eum pro quo offertur, quia oblatum est unum cum eo pro quo offertur sanctum. Job, xlii, 8 : Job, servus meus, orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.
Sic ergo quod nascetur ex te, o Virgo, sanctum, vocabitur Filius Dei: implens omne nomen prophetarum, et omnem gratiam conferens nostrae redemptionis.
" Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. "
Mirae diligentiae est etiam iste Angelus in peragenda legatione nostrae salutis. Ecce enim quod pacificus fuit suus ingressus, ostendit in salutatione. Quod mirabilium sacrorum fuit nuntius, manifestavit in legationis suae apertione. Quod secretorum Dei conscius, declaravit in hoc, quod tanti mysterii modum reseravit. Nunc autem etiam addit de Elisabeth conceptione, quod scivit eo majore desiderio audire Virginem: quo etiam audito, non sustinuit diutius quin iret ad salutandum novi praeconis matrem. Probat se esse Legatum fidelem, qui sic undique sanat ejus ad quam missus est mentem.
Videtur autem quod ista interpositione, vellet adstruere nihil eorum esse Deo difficile, quae naturae et humanae rationi videntur obviare. Unde de Elisabeth tria proponit: quod videlicet cognata, et ideo Virginem debere ex affectu ejus bonis congratulari de conceptu praeter vim aetatis : et inde debere Virginem admirari. Deinde, quod conceptum jam usque ad confortationem in utero tenuerit: et inde debere Virginem de aborsu cognatae minime timere : quae omni raro conceptui earum, quae praeter legitimam aetatem concipiunt, frequentius solent evenire. Innuit autem totum hoc virtuti divinae esse attribuendum, per hoc quod subjungit, nihil esse Deo impossibile.
Haec autem omnia sequens declaratio manifestabit.
Dicit igitur primo tria. Primo quidem in evidenti ponens miraculum dicens : " Ecce. " Quasi in evidenti est. Conceptus enim sex mensium occultari non potest. Isa. xliii, 19 : Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea. Si forte quaeritur, Quare de conceptu Elisabeth sermonem adducit in medium ? Non enim fas est credere virginem per hoc velle ad fidem inducere, quae numquam discredidit Dei sacramentum. Ad hoc quidam sancti ante nos plures et probabiles adduxerunt rationes, quarum prima est, ut dum nova et desiderata per Angelum novis adjunguntur, gaudium . gaudio cumuletur. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.
Secunda est, ut Virgo sacramentum de nativitate praecursoris in proximo per homines divulgandum, non ab homine, sed a revelatione accipere cognosceretur. Hominum enim verba incerta sunt. Revelatio autem divina certissima. Ex hoc enim et certius Evangelistas et Apostolos docuit: et nos firmius credimus, habentes de caelo testimonium veritatis. II Petr. II, 16 : Non enim doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis.
Tertia ratio est, ne Virgo a Deo electa, secreta Dei ignorare, et ab homine discere videretur. Genes. xviii, 17 et 19 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum?... Scio enim quod praecepturus est filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini. Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi prius revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Quomodo ergo faceret verbum, quod non prius revelaverit matri ?
Quarta ratio est, ut puella juvenis et carne conjuncta, audiens vetulam jam pondere partus gravatam et doloribus vicinam, et ex verecundia aliis secretum non libenter aperiens, ad obsequium in tam secreto et sancto partu praepararetur. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Et, ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate, etc. Ex hoc enim imitata est Filium, qui dicturus erat: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat .
Quinta ratio est, ut opportunum tempus conceptus virginalis, ex instante nativitate praecursoris ostenderetur. Matth. XXIV, 33 : Vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis, scilicet regnum Dei. Sicut enim astra matutina lucem praecurrendo ostendunt, et ad jubilum aves diem desiderantes excitant et praeveniunt: ita signa ista vicina, ortum lucis gratiae praevenerunt, et Sanctos in laudem evigilare fecerunt et gratiarum actionem. Job, xxxviii, 4 et 7 : Ubi eras... cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
Sexta ratio est, ut tanto gaudio (quod est in conceptu Virginis, quo Deum concepit) Elisabeth sicut gaudii particeps congratulans inveniretur : et ex hoc pondus uteri sui, et dolores mitigarentur. Et hoc videtur ipsa innuere Elisabeth quando dixit : Ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo . Sicut enim mulier cum pepererit puerum, non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum , ita pro certo . probabile est, quod ista non meminerit pressurae propter gaudium : quia digna habita ut praesentem sibi sentiret Dominum per Beatae Virginis et matris adventum. Unde in gaudio clamans dicit: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini . mei ad me ?
Septima causa est, quia dignum fuit ut Virgo praesentaret Joanni suum conceptum : ut ubique perageret suae praecursionis officium. Et ideo nuntiatur Joannis aetas in utero, qui jam posset praecurrere Salvatoris conceptum. Et hoc dicit Ambrosius. Et idem dicit Hieronymus in Hymnis, dicens :
Ventris obstruso recubans cubili, Senseras regem thalamo manentem .
Sensum enim hunc ostendit motu occusionis ad ipsum. Amos, IV, 12 et 13 : Praeparare in occursum Dei tui Israel. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae : Dominus Deus exercituum nomen ejus. Format enim montes, in quibus fundantur Ecclesiae, virtutes exercituum Ecclesiasticae fidei et potestatis. Jam incepit afflare ventus sancti Spiritus. Jam per Gabrielem enuntiavit eloquium. Jam excelsa terrae conculcavit, exinaniens seipsum, formam servi in seipso accipiens , et formam ancillae in matre. Iste est Dominus exercituum Angelorum, cui a vero Israel est occurrendum.
Octava ratio est, ut per Elisabeth conceptum sermo Angeli confirmaretur : non quidem ut dubius, sed sicut verum et certum aliquando rationibus adjuvatur, et sicut fides de credito divina juvatur ratione. Et haec est ratio Bedae in Glossa Genes. xli, 32 : Quod autem secundo vidisti ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis judicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Osee, XII, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum.
Talibus igitur et tantis rationibus conceptus Elisabeth adducitur in medium.