MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
8 IV.
Ad objecta autem solventes, dicimus quod in specie serpentina non debuit esse illuminatio : quia cum illa non ordinetur ad illuminationem, sed plus ad de- ceptionem, cain in deceptione species serpentina congruerit et persuasioni congruissima esset: quia, ut dicit Magister in Sententiis , venit ad hominem in serpente, qui forte si. permitteretur, in. columbae specie venire maluisset. Et infra : " Non ergo nisi per serpentem tentare permissus fuit diabolus, ut per illud quod loris erat, astutiam tentantis animadvertere foemina quiret. " Unde Augustinus : " Non est putandum., quod diabolus serpentem per quem tentaret elegerit, sed cum decipere cuperet, non potuit, nisi per quod animal posse permissus est . " Unde accidit, quod serpens fuit instru-
mentum deceptionis : non ergo esse debuit instrumentum illuminationis.
Item, In specie columbae venire non debuit. Beatissima enim Virgo sensibiliter ab Angelo illuminari debuit : illuminatio autem sensitiva ad cognitionem fit mediante locutione : ergo medium illuminationis debuit esse locutivum : sed nullum sensitivum est locutivum nisi solus homo :i ergo debuit fieri in specie humana, ut sicut nobilissimum intellectivum erat quod illuminabat eam interius, utputa Deus : sic etiam nobilissimum esset sensitivum quod illuminabat eam exterius, puta homo.