XXXV. P SALTERIA RHYTHMICA. SERIES PRIOR.
II. Psalterium de Passione Domini, dictum Granum passionis.
IV. Psalterium de D. N. Iesu Christo.
V. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VI. Psalterium de D. N. Iesu Christo
VII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
VIII. Psalterium D. N. Iesu Christi.
IX. Psalterium beatae Mariae V.
X. Psalterium beatae Mariae V.
1.
Ave, Iesu, qui es angelorum panis,
Tu ille es, qui confirmas cor hominis,
Sine te vero arescit homo omnis,
Praebe te ergo nobis optatum nimis.
2. Ave, Iesu, misericors et miserator,
Tu nobis propitiare veniae dator,
Solus qui nostras sanare infirmitates,
Vitam de interitu redimere potes.
3. Ave, Iesu, qui multum es magnificatus
Et confessionem decoremque indutus,
Sed et carnis nostrae vestimento amictus,
Miserere nostri, furis qui es misertus.
4. Ave, Iesu, in cuius virtute
Populi quondam Israelitae,
De gente transierunt in gentem,
Ad populum legem non habentem.
5. Ave, virtute cuius siccatum est mare,
Tu nos iudicium tuum fac custodire,
Et, ne aqua tribulationis obruat,
A malis dextera tua nos eripiat.
6. Ave, Iesu, qui nos redemisti
Et in viam rectam deduxisti,
A solis ortu nos collegisti
Atque ad ovile reportasti.
7. Ave, cui oboedire cor est paratum,
Guius in hymnis et laudibus est laetatum,
Da, ut in psalterio atque in cithara
Nostra sit coram te oratio decora.
8. Ave, cuius laudem Iudaei tacuerunt,
Quem quidem lingua dolosa circumdederunt,
Sed contra veritatem frusta studuerunt,
Ipsi namquein seipsis.evanuerunt,
9. Ave, Iesu, qui tuae virga virtutis
Hostes teris superbiamque demittis,
Tu principium es splendorque sanctorum
Dominans in medio inimicorum.
10. Ave, cui confitebor in corde meo
Iustorum in coetu atque in concilio,
Confitebor, inquam, magna tua opera,
Quae tu operatus es virginis in terra.
11. Ave, Iesu, qui timet, erit beatus,
Potens in terra, prudens atque robustus,
Generatio eius benedicetur,
Guius redemptor Iesus miserebitur.
12. Ave, Iesu, qui duodennis remansisti
In templo interrogans doctores audisti,
Cuius prudentiam ipsi sunt admirati
Teque necdum agnoscentes sunt venerati.
13. Ave, Israelis de stirpe descendens,
In Aegyptum cum matre tua ascendens,
Omnia ruere idola Aegypti,
Sicque introitum tuum consecrasti.
14. Ave, quem corde et ore semper dilexi,
Ad quem omnes preces meas ego direxi,
Dolores mortis quando me circumdederunt,
Eius aurem ipsae mibi inclinaverunt.
15. Ave, cui quia credidi, sum locutus,
Cuius in conspectu hic sum humiliatus,
Cui vota mea reddere sum paratus,
Cum tamen eius gratia non sim privatus.
16. Ave, Iesu, rex omnium gentium,
Quem laudat ecclesia fidelium,
Tibi nunc laudes resonant ovantes,
Quas Iudaei spernebant, omnes gentes.
17. Ave, quem Iudaei reprobavere, lapis,
Divitis factus es solamen et inopis,
In unum namque populos iunxisti
Deumque adorandum signis ostendisti.
18. Ave, quem qui sequuntur, sunt immaculati.
Si tamen altiora se non sunt scrutati,
Sic tu me mandata tua fac observare,
A via tua ut non possim declinare.
19. Ave, Iesu, ad quem omnes qui confugiunt
In tribulatione solamen sentiunt,
Animam meam tu libera ab iniquis,
Tecum ut habeam partem et cum propinquis.
20. Ave, Iesu, qui habitas montes,
Auxilium unde sperant flentes,
Tu qui caelum fecisti et terram,
Cor tu mundum mentemque da puram.
21. Ave, qui caelestem Hierusalem habitas,
Quam nulla unquam ingreditur iniquitas,
Da, ut omnibus a peccatis emundatus
Eius visione non sim posthac frustratus.
22. Ave, Iesu, ad quem oculos sublevavi
Habitantem in caelis, quem semper agnovi
Omnia gubernantem, mei misereri
Piisque oculis exopto intueri.
23. Ave, Iesu, qui nisi adfuisses nobis,
Forte surgens in nos furor iniquae plebis
Vivos nos absorbuisset uno impetu,
Quem tu compescuisti in oculi ictu.
24. Ave, Iesu, in quem omnes qui confidunt,
Montis ad instar stabilis non decidunt,
Sed euntes de virtute in virtutem
Sanctorum ducuntur ad societatem.
25. Ave, Iesn, qui, dum convertis peccatores,
Animas reples bonis effugans dolores,
Tu nos libera a potestate Satanae,
Participes ut nos simus vitae aeternae.
26. Ave, Iesu, spiritualium domorum
Verus custos atque conservator earum,
Da nobis, quaesumus, post panem hunc doloris,
Tuis in aeternum cibis refici veris.
27. Ave, Iesu salvator, qui es vitis vera,
Tuo de latere vinum et aqua pura
Manarunt totius pro salute populi,
Quibus abusi sunt Iudaei increduli.
28. Ave, Iesu, quem Iudaei expugnaverunt,
Sed nunquam expugnare potuerunt,
Super dorsum fabricata tolle peccata
Gaudia nobis conferens dudum optata.
29. Ave, Iesu, ad quem cordis de profundo
Orationes meas clamans effundo,
Fiant aures tuae mihi intendentes,
Qui misertus remittis iniquitates.
30. Ave, cui cor displicet exaltatum,
Cui gratum est sponte humiliatum,
Da nobis ita corde humiliari,
Tecum tandem ut possimus exaltari.
31. Ave, Iesu, cuius mansuetudinis
Nunquam invenitur numerus vel finis,
Fac, ut, quemadmodum olim iuravimus,
Vota nostra tibi reddere valeamus.
32. Ave, Iesu, in quo habitare est bonum,
Sine quo non conveniunt fratres in unum
Et per consequens procul sunt a caritate
Sincera et carente omni simultate.
33. Ave, quem benedicunt omnes eius servi,
Te in domo tua laudare consuevi,
In qua quidem, fac, ut possim perseverare
Atque perseverando gratias agere,
34. Ave, qui omnia, quaecunque voluisti,
In mari atque in terra quondam fecisti,
Ventos qui de thesauris tuis produxisti,
Gentes multas et reges fortes occidisti.
35. Ave, qui fecisti magna luminaria,
Tui sunt caeli, orbis terrae et maria,
Solem, lunam, stellas habens in potestate,
Securos nos fac ab omni crudelitate.
36. Ave, cuius laudes captivi decantare
Super flumina Babilonis nequivere,
Sed Sion recordati lacrimas fudere
Gentesque talibus indignas putavere.
37. Ave, Iesu, cui soli confitebor,
Tibi soli meus est cognitus labor,
Per te, Iesu, in supernis exaltabor,
Ubi cum sanctis omnibus gloriabor.
38. Ave, nostras qui nosti cogitationes,
Ad te fusas ne aspernas orationes,
Sed exaudi nos, Iesu, nostri miseratus,
Qui pro nobis tuum aperuisti latus.
39. Ave, Iesu,
adversas quem sicat serpentes
Iudaei linguas acuerunt atque gentes,
Quorum sub linguis absconsum erat venenum,
Sed nil prodest consilium contra Dominum.
40. Ave, qui nulla eguisti custodia
Tua ad arcendum pretiosa labia,
Bonam tu pone ori meo custodiam
Et ostium labiis ut circumstantiam.
41. Ave, Iesu, in cuius conspectu effundo
Precem meam et tribulationem pando,
Ex me spiritum meum in deficiendo
Et semitas meas nosti, quas non abscondo.
42. Ave, Iesu Christe, fili summi patris,
Per amorem piissimae tuae matris,
Per dolorem tuae rogo passionis,
Aures intendas voci orationis.
43. Ave, Iesu, tuos qui instruis ad bellum,
Protector noster esto, qui subdis populum,
Inclina caelos tuos et ad nos descende
Nosque nostris ab inimicis tu defende.
44. Ave, quem benedicam dies per singulos,
Respice nos propitius tuos misellos
Facque nomen tuum in saeculum laudare
Tuaque mirabilia digne narrare.
45. Ave, Iesu, in quo omnis est sita salus,
Praeter quam si nobis promittat hostis malus,
Ilico est nostris a foribus pellendus
Veraeque scripturae mucrone fodiendus.
46. Ave, Iesu, qui sanas contritos corde,
Corda illorum purgans ab omni sorde,
Qui numeras multitudinem stellarum,
Custodi me a fraude inimicorum.
47. Ave, quem Hierusalem debet amare,
Super quam quondam flevisti tam amare,
Tu nos, Iesu, dignare hic confortare,
Ut a te nunquam possimus deviare.
48. Ave, Iesu, quem laudant angeli in caelis,
Quem adorat omnis homo vere humilis,
Concede nobis coram te humiliari,
Tibi cum hymnis ut possimus gratulari.
49. Ave, cuius est in ecclesia sanctorum
Laus et gloria in choris angelorum,
Tuum in nobis hic fiat beneplacitum,
Ut te collaudet lingua, membrum inquietum.
50. Ave, quem laudant omnes caeli potestates,
Cuique Cherubim assistunt exsultantes,
Concede, ut cum matre virgine Maria
Post hoc exsilium tecum fruar gloria.