IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum haec dictio, et, operetur potentialem multiplicitatem
Videtur quod non. Nam multiplicitas dictionis ejusdem secundum materiam, et formam non causat multiplicitatem potentialem, nam ad potentialem multiplicitatem requiritur diversitas formae : sed haec dictio et manet eadem secundum materiam et formam; ergo, etc.
Ad oppositum : et dissolvit compositionem, et divisionem; ergo, etc. Ad primam quaestionem dicendum, quod Conjunctio, vel copulatio, per se copulat inter terminos : per accidens autem inter propositiones. Et hujus ratio est: nam cum Conjunctio sit pars orationis, habet modos significandi secundum quod cum aliis partibus orationis construi potest; sed non construitur,nisi cum illis,intern quae copulat,oportet igitur ista habere modos significandi sibi proportionabiles, qui sint principium constructionis ; ergo non copulat inter orationes. Sed tamen, quia terminos inter quos copulat accidit paries unius orationis esse, vel diversarum, ideo dicitur copulare inter terminos, vel inter orationes. Magis tamen proprie potest dici, quod Conjunctio posset copulare inter terminos unius orationis, vel inter terminos diversarum orationum.
Ad primum argumentum in oppositum, cum dicitur, Heu, idem, homo, etc. sunt omnes partes orationis praeter Conjunctionem, quae si apponatur, exigit aliam orationem sibi adjungi. Dicendum, quod Conjunctio apposita per accidens fit copulatio inter orationes, quia per se fit copulatio inter partes diversarum orationum.
Ad secundum cum dicitur, quod copulatio vult esse inter similia. Verum est de copulatis per se, cujusmodi sunt dictiones. Vel potest dici, quod in hac oratione,Quin-que sunt duo, et tria, copulatio solum copulat unam partem praedicati alteri.Et tunc est sensus compositus, et copulat simile simili. Vel potest sic proferri, Quinque duo sunt, et tria. Et tunc copulat orationem praecedentem orationi subsequenti, et sic est sensus divisionis, et significat quod quinque sunt duo: et quinque sunt tria divisim. Et tunc copulat simile simili, quia orationem orationi.
Ad quaestionem aliam dicendum, quod distinctio solvens hunc paralogismum, Quinque sunt duo, et tria, operatur potentialem multiplicitatem : nam provenit ex hoc, quod eadem materialia diversimode prolata, diversa significant. Huic distinctioni accidit quod haec dictio et, copulat inter terminos, vel inter propositiones. Unde et, ex distinctione, in se considerata operatur actualem multiplicitatem,licet in principio operetur potentialem multiplicitatem. Et hoc probant rationes.