QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum expertus non habens artem certius operetur quam artifex inexpertus?
Arist hic cap. 1. D. Thom. ibid. lect. 1. Flandr. q. 5. art. 1. et 3. Fonseca cap. 1.
Videtur quod non, 6. Ethic. cap. 5. et 6. Sicut prudentia est habitus cognoscitivus circa agibilia, ita ars circa facti bilia, sed nullus certius agit circa agibilia quam prudens: ergo nec circa factibilia quam artifex. Item, agens per cognitionem quanto certius cognoscit, tanto certius operatur: sed artifex certius cognoscit, quia cognoscit per causam et propter quid, expertus autem solum quia: ergo, etc. Ad hoc dicitur, quod argumentum procederet, si artifex certius cognosceret singulare, circa quod est operatio per se quam expertus, sed non est ita ; sed artifex certius cognoscit universale quam expertus, expertus autem certius singulare, circa quod est operatio per se, et ideo certius operatur expertus quam artifex. Contra, tunc videtur quod artifex non cognoscit particulare per se, quod est contra aliquos: vel si sic, argumentum procederet, quia tunc cognoscit particulare propter quid, sicut universale, quod non facit expertus, et per consequens, tunc certius cognoscit operabile, et sic idem quo:l prius.
Item, qui perfectius scit quidditatem alicujus, perfectius scit illud, sed artifex scit quid es sanitas, perfectius quam expertus: ergo scil perfectius sanare. Probatio minoris, quod quid est sanationis, est universale, et per se etiam respicit objectum universale, tale magis scitur ab artifice. Responsio, vera est major de scire speculative; et minor similiter in conclusione, quando scire construitur cum infinitiuo significante operationem, ex communi modo loquendi, non potest sumi nisi pro scire practico, ideo non sequitur. Si autem conclusio intelligatur de scire speculative sumpto, concedatur. Contra istud, artifex inquantum talis non cognoscit speculative, sed practice, quia ars est habitus cognoscitivus practicus; ergo minor vera est de cognitione practica, et major vera est de utraque, quacumque enim notitia Cognoscitur perfectius quid est aliquid, eadem cognoscitur illud perfectius: ergo conclusio erit vera de practica. Item, scientia practica si est habitus intellectus, et objectum per se intellectus est universale: ergo scientia practica magis est circa per se objectum universale quam singulare: et sequitur propositum quod perfectiorem scientiam practicam habet, qui cognoscit per se universale.
Ad primum, scire practicum est duplex, scilicet scire operari, et scire ordinatum ad operari. Primum est proprie practicum. Secundum dicitur communiter practicum, et sic secundo modo omnis artifex scit practice, non primo modo. Secundo modo,
scire potest dici speculativum respectu primi modi, et sic intelligatur responsio ad primum argumentum praecedens. Ad secundum istorum, scire practicum primo modo, est per se circa singulare, sed secundo modo potest esse circa universale: falsum est igitur quod nihil per se intelligitur nisi universale. Vel dic quoi scire practice primo modo, nunquam acquiritur nisi ptr experientiam unde est ejusdem potentiae, cujus est cognitio experimentalis, puta forte cogilativae potentiae; sed scire practicum secundo modo, est in intellectu extendente cognitionem ad universale operabile.
Oppositum vult Philosophus in littera.