Quod oportet deum esse intelligentem.
Ulterius autem ostendendum est, quod deus est intelligens. Ostensum est enim, quod in ipso praeexistunt omnes perfectiones quorumlibet entium superabundanter.
Inter omnes autem perfectiones entium ipsum intelligere praecellere videtur, cum res intellectuales sint omnibus aliis potiores. Igitur oportet deum esse intelligentem.
Item. Ostensum est supra, quod deus est actus purus absque potentialitatis permixtione. Materia autem est ens in potentia. Oportet igitur deum esse omnino immunem a materia. Immunitas autem a materia est causa intellectualitatis: cuius signum est quod formae materiales efficiuntur intelligibiles actu per hoc quod abstrahuntur a materia et a materialibus conditionibus. Est igitur deus intelligens.
Item. Ostensum est, deum esse primum movens. Hoc autem videtur esse proprium intellectus, nam intellectus omnibus aliis videtur uti quasi instrumentis ad motum: unde et homo suo intellectu utitur quasi instrumentis et animalibus et plantis et rebus inanimatis. Oportet igitur deum, qui est primum movens, esse intelligentem.