Utrum peccatum in spiritum sanctum sit irremissibile.
Ad primum sic proceditur: videtur quod peccatum in spiritum sanctum non sit irremissibile.
Una est enim dignitas et maiestas patris et filii et spiritus sancti. Sed peccatum in filium non est irremissibile, dicitur enim Matth., cap. XII, 32: quicumque verbum contra filium hominis dixerit, remittetur ei.
Ergo peccatum in spiritum sanctum non est irremissibile.
Sed contra, est quod ibidem dicitur: qui dixerit contra spiritum sanctum (verbum), non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
Respondeo. Dicendum, quod de peccato in spiritum sanctum tripliciter aliqui sunt locuti.
Doctores enim ante Augustinum intellexerunt peccatum in spiritum sanctum esse blasphemiam dictam contra spiritum sanctum, aut opera eius, vel etiam contra divinitatem dei patris aut filii, quia etiam pater et filius, communiter sumendo, spiritus sanctus est, quia deus spiritus est, ut dicitur ioan.
Cap. IV, 24. Peccatum autem in filium hominis intelligunt blasphemiam in christum secundum humanam naturam.
Et utroque modo peccabant Iudaei in christum.
Primo enim modo contra eum peccabant, miracula, quae per spiritum sanctum et virtute suae divinitatis faciebat, principi Daemoniorum attribuendo.
Secundo autem modo contra eum peccabant, dicendo: ecce homo vorax, potator vini, et publicanorum amicus, ut dicitur Matth. XI, 19.
Hanc ergo secundam blasphemiam dicit remissibilem, quia habebant aliquam excusationem propter infirmitatem carnis, quam in christo videbant, aliam vero blasphemiam dicit irremissibilem, quia nullam excusationem habebant videntes manifesta indicia spiritus sancti et divinitatis. Propter hoc, secundum chrysostomum, perseverantibus non fuit remissa haec blasphemia neque in hoc saeculo neque in futuro: quia in hoc saeculo puniti sunt pro ea per Romanos, et in futuro cruciabuntur in inferno.
Secundum Augustinum vero, spiritui sancto, qui est caritas patris et filii, attribuitur remissio peccatorum.
Ille ergo contra spiritum sanctum peccat, vel blasphemat, vel verbum dicit corde, ore aut opere, qui hoc agit per impoenitentiam usque ad finem vitae suae, ut non fiat ei remissio peccatorum: et tunc planum est quod hoc peccatum in spiritum sanctum non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro.
Doctores vero moderni dixerunt, quod quia patri attribuitur potentia, filio sapientia, spiritui sancto bonitas; peccatum ex infirmitate est peccatum in patrem, peccatum ex ignorantia est peccatum in filium, peccatum ex certa malitia est peccatum in spiritum sanctum.
Quia ergo ignorantia vel infirmitas excusat peccatum vel in toto vel in parte, dicunt, quod peccatum in patrem vel in filium remittitur quia vel totaliter culpa caret, vel culpa diminuitur; malitia vero non excusat peccatum, sed aggravat: et ideo peccatum in spiritum sanctum non remittitur neque in toto neque in parte, quia non habet in se aliquam rationem veniae, per quam diminuatur culpa; et si aliquando remittatur, hoc magis est ex misericordia dei remittentis, qui etiam morbos incurabiles curat, quam ex remissibilitate peccati.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.