Vicesimus septimus articulus est quod opinari est sine periculo, quod post communem resurrectionem, luna lucebit quantum nunc sol, sol autem in septuplum quam modo luceat; corpora vero beatorum septies magis sole.
Nullum periculum hic video si assertio desit, quae posset ad praesumptionem imputari.