Vigesimus octavus articulus est an christus venit tollere nisi peccatum originale principaliter, seu principalius inter omnia peccata quae tollere venit.
Ad quod dicendum, quod christus, quantum est in se, venit tollere omnia peccata. Donum enim christi, ut apostolus dicit Rom. V, 15, excedit peccatum Adae: nam unum tantum ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Tanto autem principalius contra aliquod peccatum venit, quanto est maius. Peccatum autem quod originaliter contrahitur, licet sit minus gravitate et reatu poenae, est tamen maximum communitate, secundum illud apostoli Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt. Et quantum ad hoc potest dici, quod christus principaliter venit tollere originale: unde super illud Ioan. I, 29: ecce qui tollit peccatum mundi, dicit Glossa: peccatum mundi dicitur peccatum originale, quod est commune toti mundo.