In octavo mense .
Mater nostra est murus conservationis contra diabolum, mundum, et peccatum. Zachariae, II, 5 : Ego ero murus ignis in circuitu. Glossa : defensio in eis. Et infra, v. 8 : Qui tetigerit vos, detrahendo, persequendo, turbando, tangit pupillam oculi mei, quae statim vindicatur.
Item, Ipsa est lapis fundamenti, adornatus in plenitudine gratiarum. Zachar. III, 9 : Ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum, id est, Mariam, septem oculi sunt, id est, plenitudo totius sig. ratiae spiritualis.
Item, Ipsa est in Ecclesia candelabrum illuminationis. Zachar. IV, 2 : Vidi, ei ecce candelabrum aureum totum, id est, Maria, et lampas ejus, id est, Christus, super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, id est, septem dona Spiritus sancti : et septem infusoria. Glossa: in quibus oleum misericordiae infunditur in lucernis, ut luceant in candelabro, id est,
in Maria.
Item, Ipsa est lapis primarius. Zachar.
IV, 7 : Educet Dominus lapidem primarium,et exaequabit gratiam gratiae ejus, Glossa : Gratia lapidis exaequabit gratiam quam in peccatores exercuit.
Item, Ipsa est templum munitionis.
Zachar. IX, 12 : Haec dicit Dominus. Glossa : peccatoribus, justis, et omnibus : Convertimini. Glossa : fiducialiter, ad munitionem,id est, ad Mariam, vincti spei, ei liberandi misericordia Dei,
Item, Ipsa est fons communicationis.
Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domni David. Glossa: id est, omnibus sitientibus, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae, id est, majorum criminalium peccatorum.