CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De solutione dubitationum dictarum contra hoc quod dictum est mundum esse unum, et de causa propter quam mundus est unus.
Quoniam quidem igitur ad hanc intentionem ut sciamus an mundus sit unus, posuimus studium nostrum, necesse est nobis indagare de sententiis istis donec perveniamus per limina veritatis ad. hoc ut sciamus quae sit recta et quae non sit recta. Solventes igitur dicimus, quod in objectione prius inducta bene et vere dictum est, quod res una quae composita est ex materia et forma, alterius est rationis quando forma diffinitur ut abstracta et forma tantum, et alterius quando concipitur et diffinitur secundum esse quod habet in materia particulante ipsam formam. Istud est rectum et non est sermo aliquis contradicens illi. Cum enim objectio inducta super tres fundetur propositiones, quarum una est, quod omne sensibile est compositum ex forma et materia : et altera, quod omne compositum ex materia et forma est alterius rationis in universali forma, et alterius secundum esse cum materia conceptum. Tertia, quod omne tale est multa, vel potest esse multa. Sunt enim duae priores propositiones absque omni ambiguitate verae: tertia autem non semper est vera, sed aliquando falsa, propter materiae dispositionem. licet enim omnis forma communicabilis sit, tamen non communicatur nisi materiae quae est extra ipsam actu, sed potentia est sub ipsa. Si ergo totam materiam aptam sibi contineat sub se, ita quod nullam habeat aptitudinem ad ipsam aliqua pars materiae existentis extra ipsam, tunc nunquam possibile est ipsam communicari actu pluribus : et propter hunc sermonem coelorum natura non est multiplicabilis, nec etiam mundorum natura. Coelum enim et omne ingenerabile factum est ex tota sua, hoc est, convenienti sibi materia: et nihil est de ipsa extra ipsum : mundus autem factus est ex materia simpliciter : et ideo non possunt fieri multi mundi, et nos quidem de hoc afferemus exemplum gratia doctrinae ut sit sermo noster facilior.
Dico igitur, quod si simitas est concavitas nasi in carne, tunc simitatis proprium subjectum et materia est caro nasi : si ergo ex omnibus carnibus quae sunt vel esse possunt, formetur unus nasus, et in isto sit simitas, tunc non erit nec poterit esse simitas nisi una, et nunquam invenietur simitas nisi in carne illius nasi tantum : et tunc non invenietur in aliquo alio membro corporis, eo quod in ratione simitatis cadit nasus, quia simitas est nasi circuitas. Similiter si dicatur esse materiam hominis caro et ossa et nervi et alia similia : tunc si ponamus unum, hominem constitui ex omnibus carnibus et ossibus quae sunt vel esse possunt materia hominis, oportebit tunc
quod sit unus solus homo, et non alius omnino : quia impossibile est ut diminuantur ab illo homine carnes et ossa per decisionem aliquam, et decidatur ab eo potentia caro : quia ex actu caro non fit generatio hominis : et ideo nisi possit resolvi caro de potentia ad actum, non generabitur iste alius homo : et iste etiam unus homo nunquam diminuetur nec resolvetur per corruptionem, eo quod materia sua nec in toto nec in parte potest elabi extra formam quae continet eam. Similiter autem est in omnibus aliis : quia nunquam multiplicatur forma per generationem, nisi hoc modo quod multiplicatur per divisionem materiae quae est sub forma potentia, licet non sit sub ipsa secundum actum. Universaliter enim verum est de omni substantia composita ex materia et forma, quod non est possibile ut aliam habeat similem in specie differentem, tamen in numero solo : quoniam nulla est materia potentia similis, ex qua componitur individuum ejusdem speciei. Redeamus igitur ad propositum adaptantes inducta exempla, dicentes quod coelum est unum compositum ex materia et forma. Vocamus autem hoc coelum vel coeli materiam totam cujus est motus circularis, vel etiam totum mundum qui uno modo dicitur coelum, ut inferius ostendemus.
Redeamus igitur nunc, et iterum dicamus quod coelum est compositum ex tota materia sibi conveniente per potentiam receptibilitatis talis formae, et tota materia sua est terminata actu per formam, et non est possibilis ad formam aliam, sicut etiam ostendemus et partim superius tetigimus, ubi diximus quod est in materia ante corporeitatem indeterminatarum dimensionum. Si enim non compositum est hoc coelum ex medietate suae materiae, sed ex tota materia, tunc unum est, et non sunt coeli multi. Dico autem ex medietate materiae : quia si ponatur alius
mundus, tunc oportet quod iste non sit nisi ex medietate suae materiae : quia aequalium in quantitate aequalis est materia, sicut et duobus individuis ejusdem speciei una quantitas debetur materiae in specie. Sicut enim ipsa individua determinatas habent quantitates, ita etiam determinatas habent quantitates materiae ipsorum : ex hoc autem sequitur, quod mundi sint infiniti, et quod transmutentur ad invicem.Infiniti quidem : quoniam in infinitum divisibilis est materia per assumptum aequale : quanta enim est materia patris ex qua fuit generatus, tantam projecit in generatione filii quae sumpta est ex superfluo cibi digesti. Transmutantur autem ad invicem : eo quod in simplicibus generatio unius est corruptio alterius, et e converso. Quae omnia absurda sunt. Ergo oportet quod non ex medietate suae materiae, sed ex toto sit compositus mundus, et similiter coelum. Concedendum est ergo, quod quando coelum vel mundus nominantur nomine absoluto et abstrahente ab hoc demonstrato,quod tunc dicit formam ipsius universalis,quae de se praedicabilis est de multis : cum autem nominantur hoc coelum vel hic mundus demonstrata form a in materia et accidentibus et individuantibus, tunc dicit formam habentem esse in hac materia : nec tamen propter hoc possibile est ut sint coeli multi et mundi, propter hoc quod tota materia sub forma continetur, et de materia quae est actu ut potest fieri propagatio in pluralitatem, sicut diximus. Ex omnibus autem his quae determinata sunt, relinquitur quod omnis pluralitas individuorum ejusdem speciei est per divisionem materiae : et ideo cujus forma indivisibilis est per materiam, illa non agitur per pluralitatem. Est autem intellectus sive intelligentia , ut diximus in praemissis, forma indivisibilis per materiam, et ideo non agit in pluralitate. Et propter hoc probabilior sententia est de , intelligentiis, quod quaelibet ab alia differt secundum speciem, et non secundum numerum solum. Eadem autem de causa et stellae differunt ab invicem specie , sicut mihi videtur. Licet ex diversis causis specie differant intelligentiae, et stellae, et orbes : quia ex indivisibilitate materiae differunt intelligentiae. Stellae autem ex hoc quod cujusque earum materia tota est intra : et hoc est verum, sive intelligentiae sint compositae ex hyle et forma, sicut dicit Avicebron : sive sint simplices, sicut videtur velle Aristoteles : etiamsi sint simplices, bene salvatur in eis potentia activa et passiva, sicut in libro de Anima, et in libro de Intelligentiis , Domino concedente, ostendemus. Cum enim omnis pluralitas reducatur ad unitatem ut ad principium suum, sic enim necesse est quod omnis multitudo individuorum reducatur ad unitatem naturae unius in specie sub qua crescit illa pluralitas : non autem potest exire ab uno pluralitas individuorum nisi per actum, quo una natura agitur in pluralitatem per decisionem et divisionem materiae : talis autem actus non est nisi generationis : et ita fit secundum Aristotelem et omnes Peripateticos, quod non fit multitudo individuorum sub una specie nisi per actum generationis : et hoc etiam Aristoteles innuit, quando dicit quod illa quae sunt unius materiae quando sunt diversa,transmutantur ad invicem, et quod multitudo individuorum causatur ex divisione materiae, cum constet multitudinem dividentium totam exire ab unitate divisi. Haec ergo est vera sententia Peripateticorum.
Et si aliquis objiciat et dicat, quod sicut multitudo individuorum exit ab unitate speciei, ita multitudo specierum sive differentiarum exit ab unitate generis, et genus assimilatur materiae. Cum igitur superiora et inferiora corpora et substantiae spirituales communicant in uno genere generalissimo, videbitur quod communicant in materia una. Sed ad hoc nos jam in praecedentibus diximus, quia nos bene concedimus omnium esse materiam unam in genere, sed non simpliciter unam, secundum quod ponimus in.teiie-
ctum esse ens in genere secundum doctrinam Avicebron in libro de Materia et forma, et secundum doctrinam Avicennae in libro de Causis. Si autem intellectum sive intelligentiam ponamus esse non in genere, tunc dicimus omnium corporalium esse materiam unam in genere, sicut determinatum est in primo libro Physicorum : et dicimus esse vera quae ibi inducuntur.
Dicit tamen Averroes , ''quod coelum est forma tantum et elementa quatuor inferiora sunt materia ejus : et si quaeratur ab eo, qualiter coelum sit intellectum et sensatum si ipsum est forma simplex? Respondet quod intelligitur ex analogia sicut prima materia : sed illa intelligitur per analogiam ad formam suam : coelum autem intelligitur per analogiam ad materiam suam, quae sunt inferiora. Sed nos absurdum reputamus hoc, cum sentiamus illud absolute : et ideo dicimus quod habet materiam significabilem per potentiam ad ubi : cum materia eorum quae sunt generabilia, determinetur per potentiam ad ubi, et ad motum, et formam : et haec discussa sunt in ante habitis.