PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Ecce Elisabeth. "
Elisabeth illa, quam non libido tilillans incitavit, cui conceptum oratio Sanctorum impetravit, cui maritus incensum ponens foecunditatem promeruit, cujus conceptum Angelus praenuntiavit, cujus partum magno praeconio Angelus extulit, et gaudium toti mundo edidit et effudit.
Etenim si libido titillans conceptum extorsisset, in ea locum haberet, quod dixit Raphael Angelus, Tobiae, VI, 17 : Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Et talis non fuit haec sancta Dei saturitas.
Huic etiam sanctorum conceptum impetravit oratio : unde supra dictum est, v. 10, quod omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi, cum conceptus Joannis annuntiaretur. Simile, Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
Zacharias eliam incensum ponens huic fecunditatem promeruit. Simile ei est quod, I Reg. I, 17, Heli sacerdos dixit ad Annam : Vade in pace, et Deus Israel det Ubi petitionem tuam, quam rogasti eum.
Haec est cujus conceptum Angelus praenuntiavit. Simile fuit ei quod fecit, Judicum, xiii, 3 : Sterilis es, et absque liberis : sed concipies, et paries filium. Hoc enim dixit ei per maritum, supra, in eodem, v. 13 : Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium.
Partum etiam ejus magno praeconio extulit : quasi diceret illud Ruth, IV, 14 et 15 : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocetur nomen ejus in Israel: et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem.
Haec est demum quae gaudium toti mundo edidit et effudit : unde illud Genesis, xxx, 13, dicere potuit: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent omnes mulieres.
Haec igitur est ista Elisabeth.
" Cognata tua, "
Quae non tam propinquitate sanguinis, quam afiinitate gratiae et virtutis se probat esse generosam. Quicumque fecerit, (inquam) voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est . Beata consanguinitas ubi formatus in corde Christus matrem, ex uno patre generatio divina fraternitatem, et ordo charitatis totam perficit secundum diversos gradus generis propinquitatem. De primo enim horum, ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. In quo autem Christus formatur, mater est, et mater vocatur. De secundo, Joan. XX, 17: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. De tertio. Cantic. II, 4: Ordinavit in me charitatem.
Haec igitur est Elisabeth cognata tua.
" Et ipsa concepit. "
Ecce conceptum proponit honorabilem, amabilem, et mirabilem. Honorabilem quidem, quia Spiritu sancto et virtute plenum. Supra, v. 15 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Amabilem quidem, quia in gaudium mundi nasciturum. Supra, v. 14: Multi in nativitate ejus gaudebunt. Admirabilem quia ex utero matris suae consecratus est Propheta. Eccli. xlix, 9 : A ventre matris consecratus est propheta.
" Filium. "
Quod mirabile est : quia eliam fecunda, cum ex antiquitate virtus concipiendi deficere incipit, primo a filiis defieil in filias, et a filiabus in aborsum, et deinde deficit in totum secundum naturam. Haec autem concepit filium qui totum possideret parentum effectum, et haeres esset sanctitatis. Tob. VII, 7 : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. Eccli. xlvii, 14: Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit potentiam omnium inimicorum.
" In senectute sua. "
Hoc omni admiratione dignum est. Senectus enim secundum naturam corruptio est, in qua membra sunt intus sicca, destituta, et extra madida humiditate corrupta et viscosa. In qua aetate eliam si quid concipitur corrumpitur : et numquam tamen aliquid concipi consuevit, maxime ex semine senis, et jam corruptione praepediti. Hoc igitur facit ad commendationem miraculi. Hoc enim illi non erat difficile qui suscitat mortuos, sicut dicitur, Ezechiel. XXXVII, 9 : Veni, spiritus,et insuffla super interfectos istos, et reviviscant: maxime ubi senectus non est tantum a canitie corporis, sed a canitie virtutis : sicut dicitur, Sapient. IV, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computa-ta : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Hic filius senectutis est ille de quo dicilur, Tob. v, 23 : Baculum senectutis nostrae tulisti ei transmisisti a nobis. Ruth, IV, 15: Qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem, de nuru tua natus est, quae te diligit, etc. Sequitur :
" Et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis:
" Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. "
Miraculum commendal : quia si vetula aliquando concipiat propter destitutionem uteri a calido et humido subtili, vincentibus in ipsa frigido et sicco qualitatibus mortificativis, aborsum patitur. Nunc autem iste filius ad finem sexti mensis coaluit. Jam enim de Martio, qui erat sextus mensis non restabant nisi dies octo. Haec enim octavo Kalendas Aprilis peracta sunt Et ideo intelligit, quod ejusdem virtute infans in ventre coaluit, cujus virtute et oraculo conceptus fuit. Virtus enim vetulae infantem non nutrit, sed destitutum dejicit. Unde et de Sara, Genes. XVIII, 11, dicitur, quod desierant Sarae fieri muliebria. Et, ad Romam IV, 19, dicitur, quod emortua fuit vulva Sarae. Et haec dicuntur in figura hujus.
Et addit :
" Illi quae vocatur sterilis, "
Ut et impotentiam naturae supra defectum accumulet aetatis. Non enim vocaretur sterilis, nisi a longo tempore faetu fuisset privata. Foecunda enim est, quae absque impedimento concipit. Conclusa autem in Scriptura vocatur, quae quidem impedita est ad susceptionem conceptus : sicut, I Reg.I, 5, de Anna legitur, quod concluserat Dominus vul- vam ejus. Et, Genes, xx, 18, quod conclusit Dominus omnem vulvam domus Abimelech. Sterilis autem est, quae naturale in obstricliono venarum et pororum matricis habet impedimentum ad seminis susceptionem. Et haec vocatur non vere sterilitas, nisi quando hoc post usum viri efficitur cognitum, et medicorum arte removeri non poterit impedimentum. Et ideo maledictioni subjacebat in lege. Et ideo, supra, v. 25, dixit: Quia sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter hom ines.
Sequitur hoc quod ex praehabitis intendit :
" Quia non erit impossibile apud, etc."
Attende quod de his quae fiunt, quaedam dicuntur esse in natura, quaedam esse apud Deum, et quaedam in Deo abscondita.
In natura sunt, quorum causas seminales ut fiant Deus naturae indidit: sicut dicitur, Genes. I, 11 : Germinet terra herbam virentem. Dicit Augustinus, hoc est, virtutem germinandi in causis seminalibus accipiat. Et haec sola potentia sunt in elementis : quia generale principium Philosophi est, quod nihil est in potentia in aliquo, nisi quod in uno motore, et in unius speciei motore educitur de illo. Unde idolum non est potentia in cera, sed in arte. Et cuprum potentia in terra : quia cuprum uno motore educitur de terra, qui est calor solis : et non eodem, sed intellectu artificis educitur idolum de cupro.
Apud Deum autem sunt, quae in natura non habent nisi causam obedientiae, et perfectionem habent suae generationis apud Deum. Et illa non sunt in natura ut fiant, sed ut de ipsis naturalibus fiant, administrante virtute divina : sicut est conceptus vetulae, et generatio senis : et quod in tali utero, et ex tali semine infans coalescat. Genes. xviii, 14: Numquid Deo quidquam est difficile ?
In Deo autem absconditum est, quod omnino super naturam, et cujus potentiae in natura contrarium est: sicut est conceptus virginis, quae manet virgo, est sacramentum a saeculis in Deo absconditum . Et hoc facere, in Deo est : et non conceditur hujus operatio aliqui creatae naturae. Et hoc est quod dicit, quia non erit impossibile apud Deum. Et ideo, Jerem. xxxii, 27 : Numquid mihi difficile erit omne verbum ?
Dicit autem : " Omne verbum, " et non omne factum : quia in omnibus quae procedunt ab intellectu operativo, primum faciens, verbum mentis est. Sicut in eo qui facit arcam, primum faciens arcam, forma concepta in mente est, quia dicit arcam esse faciendam. Sic etiam omnis operatio intellectus divini est Verbum a quo procedunt facta omnia, et cujus formam induunt. Omnia enim per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est . Unde minus diceret si dixisset, omne factum, sed totum dicit quando dicit, " omne verbum. " Verbo enim Domini caeli firmati sunt, quia sic dixit, et facta sunt . Et sic, Dixit Deus : luat : hoc est, Verbum genuit in quo erat, ut fieret.
" Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus. "
Illud est ad quod laboratum est. Primo enim audiens turbata est ad speciem viri, et inconsuetum modum salutationis. Deinde, quasi confortata, modum quaesivit annuntiationis. Modo autem certa de oraculo, nec dubitans de nuntio, jam quasi se totam dat, ut totum adipi- scatur. Et hoc est quod in ordine notatur verborum.
" Dicit autem Maria " Illa enim illuminata illuminatrix quid diceret, nisi quod mundo lucem pareret ? Processit in dicto, quasi aurora consurgens solem conceptura supernum. Quid vero stella orta ex Jacob dicto suo panderet, nisi solum de stella nasciturum, vel lucis aeternae radium sine omni sui corruptione mundum illuminaturum ? Quid item amarum pro salute generis humani mare, nisi consolationem toti mundo profuturam ? Quid tandem Domina mundi (quae omnibus gubernationis ex sua benignam exhibet officium et subsidium defensionis) responderet, nisi quod ad suorum pertinet defensionis praesidium et prudentiam gubernationis ? Lumen enim mundi est, sicut scriptum est: Siciit sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus . 0 Beata Virgo, ostende igitur te illuminatricem, et per consensum tuum illumina eos qui in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis . Stellam te proba poli, ducens nos ad portum tuum et quietum, post tot tentationum jactaliones. Nobis enim in te lux nova oriri visa est, et sol novus in conceptu, et fons parvus humilis gratiae tuae crevit in fluvium maximum : et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos ", qui hactenus de sua gloriabantur dejectione. Cum enim omnes in amaritudine essemus, tu quasi mare amarum, amaritudinem omnium tuam fecisti. Et pro nobis, dolens, et pro te Jonam illum in figura filii tui ad hoc induxisti, ut diceret : Tollite me, et mittite in mare,... scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos . Rursumque tu Domina omnium es, et Virgo virginum. Nisi ad
tuum florem declinet ille rhinoceros serviens (ibi ad redemptionem (filius unicornium si es ) quis liberabitur de cornu poteslalis ejus? Job. XXXIX, 9 : Numquid volet rhinoceros servire tibi ?
Die ergo, beata, et die ad Angelum :
" Ecce ancilla Domini. "
Tria autem dicit: promptitudinem exsequendi, consensum sacramenti, et consonantiam verborum Angeli.
Promptitudinem exsequendi tangit, cum dicit : " Ecce ancilla Domini. " Ancilla enim dicitur ab AdminBookmark , quod est circum : et AdminBookmark quod estmoveor, moveris, quia ubique mobilis . Prompta est ad obsequendum, humilis ad serviendum, et devota ad obediendum, et prudens in omni commisso, simul et fidelis.
Quod enim prompta sit, ex nomine probat, quia cireummobilis est in omne quod jubelur. Unde, Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. De humilitate, Infra, in eodem, v. 48 : Respexit humilitatem ancillae suae. De devotione ad obediendum dicitur in Psalmo CXXII, 2: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Oculi enim ancillae adspiciunt ad nutum manus ut semper obediant, et devote subserviant. Prudens est etiam ista ancilla, Proverb. XXXI, 26 : Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Sapienter enim sibi, et nobis clementer in hoc responso temperavit sermonem : quod in volo fuit et sermonem Angeli futurum exspectabatur, in oratione ponens, et dicens :
" Fiat mihi. "
Praesumptionis enim videretur si di- ceret: Fiet mihi, quia hoc a gratia Domini quam nemo promeruit, speratur. Hoc ab Adam et a tota posteritate sua mirabiliter efflagitatur. Hoc ab Angelo exspectatur. Hoc ab omnibus fidelibus desideratur et oratur.
Quod enim a gratia Dei speretur, dicit Jeremias, Thren. iii, 22 : Misericordiae Dei, quia non sumus consumpti.
Quod autem ab Adam et posteritate sua efflagitetur, dicitur in Psalmo XII, I : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ? Usquequo, id est, Cur.
Quod ab Angelo exspectetur, patet: quia nuntium hoc egit, et omnia fecit quae ad consensum Virginis pertinent inclinandum. Nunc autem exspectat salutare hoc responsum. Ac si diceret illud Genesis, xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.
Omnes fideles hoc desideraverunt, dicentes illud Isaiae, xxxiii, 2 : Domine, miserere nostri: te enim exspectavimus. Et illud ejusdem Isaiae, XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
Haec etiam attendens, et consensum praebens, orando cum aliis, dixit : " Fiat. " Non enim praesumpsit dicere, fiet, sed totam se divinae dispositioni committens oravit, ut cunctis fieret salus quam Angelus nuntiavit. Scivit enim illud Jacob. IV, 6, quod Deus superbit resistit, humilibus autem dat gratiam.
Dicit autem :
" Mihi, "
Non ad me. Multifarie enim multisque modis factum est verbum Domini ad Prophetas : Abdiae quidem ad aures, quando dixit Abdias, v. 1 : Auditum audivi a Domino. Isaiae ad visum, quando dixit Isaias, I, 1 : Visio Isaiae, etc.
Et quidem : Beati oculi qui viderunt, et beatae aures quae audierunt quae vos videtis et auditis . Alicui autem ad manus, sicut Aggaeo qui dixit, Aggaei, l, 3, quod factum est verbum Domini in manu Aggaei. Et sic diversimode diversisque modis, et pro diversis factum est. Sed non sibi. Beatae Virgini Mariae fit, ad aurem quidem in oraculo annuntiationis et eulogio salutationis : ad visum autem, quia viderunt oculi sui salutare Dei sui : ad manum etiam fit contrectationis : et ad brachium oblationis : et ad gremium sustentationis : et ad ubera lactationis : et ad viscera incarnationis : et aliis modis infinitis sibi soli notis, nato Verbo de se incarnato. Luc. XI, 27 : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Sic ergo fiat mihi''
" Secundum verbum tuum. " Secundum: praepositio, vel adverbium, vel nomen ordinate. Primo quidem modo sensus est : " Secundum verbum tuum, " hoc est, juxta verbum tuum : et hoc est, sicut dixisti. Et hunc puto esse sensum litterae. Marc. XIII, 31 : Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt : quinimo iota unum, aut unus apex non praeteribit . Isa. xxxiv, 16 : Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit. Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere tibi, et non feci ?
Potest etiam ly secundum, nomen esse ordinate, ut sit sensus : " Secundum verbum tuum, quod in salutatione positum est inter ea quae sunt de adipiscendis bonis. Hoc enim est, Dominus tecum. Primum autem, gratia plena. Gratia autem plena fuit ad sui sanctitatem. Dominus autem tecum ad nostram redemptionem. Sic enim dicent inter Gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis: siquidem magnificavit Dominus facere nobiscum:facti sumus laetantes . Hoc enim est illud magnum nomen Emmanuel et uiile nobis, quodesl, Nobltcum Deus: in quo omnes evacuantur insidiae inimici. Per hoc enim continet in gremio caelum terramque regentem, quem habemus hostium terrorem, pignus nostrae redemptionis, et contra omnia quae passi sumus Salvat orem.
" Fiat " hoc " secundum verbum tuum " mihi : sicut in aure auditum, et in corde creditum, et ore concessum : ita in visceribus incarnatum, ut possim laeta nuntiare fidelibus, dicens : Habete fiduciam : Verbum caro factum est, et habitavit nobis : et in proximo videbitis gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis . ''Haec igitur vox ab ore Virginis exsultationis et salutis audita est in tabernaculis justorum.