MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
In quo sexu Angelus apparuerit ?
Post noe quaeritur, In quo sexu?
Videtur, quod in foemineo.
Assumptio enim formae humanae hic non erat nisi propter eam quae illuminabatur : ergo quicumque sexus magis congruebat ei quae recepit illuminationem, per illum sexum debebat fieri : hic autem sexus est foemineus, nam congruentius loquitur foeminae foemina, virgo virgini, et sine perturbatione minori audit virgo virginem quam virgo virum : ergo in sexu femineo debuit fieri appellatio.
Sed contra :
1. Super illud: Quae cum audisset, turbata est , etc, dicit Glossa: " Proprium est virginum ad viri ingressus pavere. " Ergo fuit vir.
2. Praeterea, In omnibus operationibus aliis, quae fuerunt figurae istius annuntiationis, Angeli apparuerunt in forma virilis sexus : ergo et hic.
Quod concedimus, dicentes ad objecta, quod sexus foemineus non est illuminativus, sed magis illuminabilis secundum Apostolum qui dicit : Mulieres in ecclesiis iaceant, sed domi viros suos interrogent : caput enim mulieris, vir . Unde cum illuminans in quantum talis dignior sit illuminato, potius illuminatio beatissimae Virginis debuit fieri in sexu digniori.