PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXIX

De Maturitate.

A, Maturitas vera est, cum omnes affectiones et vires animae unanimiter colliguntur in Deum. Ex hoc vero mens restringitur a vanitate, et quinque sensus ab illecebris compescuntur. Sed quando anima a beata illa unione recedit, mox diversis vanitatibus irretitur. Nam

omnia quae sub coelo sunt, vana sunt, ut dicit Ecclesiastes .

B" Ad veram maturitatem inducere nos debet exemplum sanctissimum Jesu Christi, de cujus seriositate, sic scribit D, Augustinus : " Legimus Dominum Jesum doluisse, flevisse, ex itinere fatigatum fuisse, opprobria et injurias sustinuisse, sputa, flagella, crucem suscepisse : numquam tamen legimus eum risisse, nec in terra prosperatum fuisse. Hinc plane, hinc in se sig. audent omnes electi, curn coeperint adversitatibus mundi fatigari, et nullis ejus prosperitatibus fallaciter decipi, scientes aliam viam superesse .

Item, Quia Scriptura multum vituperat dissolutionem et risum, juxta illud : Risum, reputavi errorem, et sig. audio dixi: Quid frustra deciperis ? Et alibi : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii lucius occupat . Et Psalmista sic loquitur ad Dominum : Odisti observantes vanitates supervacue . Et proecipue comminatio jesu Christi, dicentis : ''Voe votus qui ridetis nunc, quia lugebitis ei flebitis .

Item, Quia multum abstrahit unumquemque a familiaritate Dei, et obstruit mentem a perceptione gratiarum.

C, Argumentum veroe maturitatis habet, qui nec verbis otiosis, nec factis, nec signis, nec incessu dissoluto, nec aliqua occasione quemquam ad levitatem provocat, sod semper in se et iii aliis dissolutionem ex corde detestatur: omnia loca vitat, in quibus dissolvi potest: fugitque omnes homines dissolutos, ut maturitatem conservet, scieris quod qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicat se dissolutis, dissolutionem non effugiet. Talis fuit B, Job, qui. tam maturus luit, quod etiam dissoluti, proesentiam ejus fugerent, sicut ipse dicit: Videbant, me juvenes, et abscondebantur . Et tantam habuit consuetudinem maturitatis, quod si oppositum in eo visum fuisset, nemo credidisset. Unde ipse dicit: Si quando ridebam ad eos, non credebant, ei lux vultus mei non cadebat in terram '' ,

D. Argumentum levitatis habet, qui pronus est ad ridendum, jocosus In verbis, dissolutus in moribus, dissoluta loca frequentans, et frequenter cum dissolutis ambulans et habitans : qui fugit maturos homines, gravisque est ei maturitas ad videndum, credens ex maturitate infirmitatem corporis sui evenire. Talis describitur in Ecclesiaste : Loetare, juve-

nis, in adolescentia tua : et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuoe : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium .