Qualiter sumendae sunt enuntiationes de inesse, inter quas est consequentia, quae sunt unae, et in quibus est secundum est adjacens.
Jam autem determinatis omnibus quae ad enuntiationis constitutionem pertinent, tam elementaliter, sicut nomen et verbum, quam formaliter, sicut oratio ; determinatis etiam his quae pertinent ad divisionem ipsius, eo quod divisio fit in partes formales quae est per differentias exeuntes a genere, sicut est enuntiatio una et plures, et enuntiatio simplex et composita, et sicut enuntiatio affirmativa et negativa ; determinata etiam oppositione quae est passio immediate consequens qualitatem specierum enuntiationis : quia ex affirmatione et negatione, eo quod talium accidentium cognitio multum valet ad cognitionem ejus quod quid est, quia propria passio fluit a principiis essentialibus speciei : nunc sub alterius libri principio de consequentiis enuntiationum. Quoniam enim consequentia non sequitur enuntiationem in quantum est enuntiatio in genere accepta ; nec sequitur species enuntiationis in quantum in specie considerantur, sed sequitur enuntiationem per aliquam additionem (ad subjectum vel ad praedicatum factam) vel negationis infinitantis subjectum vel praedicatum, vel casus, hoc est, obliqui alicujus qui ponitur in praedicato vel in subjecto : vel per additionem alicujus quod faciat unum subjectum plura, vel unum praedicatum facit plura : vel per additionem modi, scilicet possibile, vel contingens, vel necesse, vel impossibile : quae omnia diminuunt rationemprimaevel simplicis et perfectissimae enuntiationis. Ex his enim omnibus multiplicatur modus oppositionis in enuntiationibus et multiplicatur aequipollentia in ipsis : et ex his multiplicatur consequentia. Multiplicatis his quae dicta sunt per indefinitum scilicet, universale, particulare, et singulare. Et quia sic consequentia non accidit enuntiationi in genere vel in specie secundum quod hujusmodi, ideo de consequentia in eodem libro cum enuntiationis constitutione non erat determinandum. Quia tamen sequitur enuntiationem va-
riatam ex additione aliqua ad ea quae constituunt enuntiationem, ideo in eadem scientia tractandum est de consequentia in qua determinatur de enuntiatione sub alterius libri principio.
Tractantes ergo de consequentiis enuntiationis, prius determinabimus consequentias earum enuntiationum quae sunt de inesse : et in his ordo est : prius enim tractandum est de his in quibus praedicatum de uno dicitur subjecto, quam de illis in quibus vel unum praedicatum dicitur de pluribus subjectis, vel in quibus plura praedicata dicuntur de uno subjecto. Adhuc illae (in quibus unum praedicatum de uno dicitur subjecto) duobus modis sunt acceptae. Sunt enim in quibus simplex verbum est, est nota compositionis : et sunt in quibus est aliud verbum, scilicet currit, vel ambulat. Et quia hoc verbum est, est tanquam radix omnium verborum, primo dicendum de enuntiationum consequentiis in quibus hoc verbum est facit diversitatem, quam de his in quibus aliud verbum causa diversitatis est. Adhuc autem diversitas est in enuntiationibus in quibus hoc verbum est facit diversitatem : quia hoc verbum est aliquando est secundum adjacens, et aliquando est tertium adjacens. Et ideo primo sumendae sunt enuntiationes in quibus hoc verbum est, est secundum adjacens : quia illae omnibus sunt simpliciores et priores. Et quia res non difficilis, sed intricata est tractare de his, ideo quantum possibile est, studebimus facilitati et ordini, ut faciliter et ordinate ista tractentur.
Incipientes ergo dicimus, quoniam affirmatio sive enuntiatio affirmativa quae est una et simplex, est significans aliquid unum praedicatum de aliquo uno subjecto. Hoc autem subjectum est nomen finitum et rectum, vel innominabile sicut nomen infinitum, quod innominabile dicimus, quia nihil nominat. Dicit enim Boetius : Si dico homo, rem constituo ; si autem dico non homo, constitutionem tollo, et nihil entium vel non entium pono : propter quod nomen infinitum innominabile vocamus. Sic ergo subjectum talis enuntiationis variatur in duo, scilicet in nomen et innominabile. Praedicatum autem variari non potest : quia hoc verbum est, praedicatum est in talibus, et illud infinitari non potest, ut patet per ante dicta. Significat enim quamdam compositionem infinitam, quam sine compositis non est intelligere, et infinitum infinitari non potest. Sic ergo variato subjecto per finitum et infinitum in tali enuntiatione in qua, est, est secundum adjacens in affirmatione sive in affirmativa enuntiatione, oportet unum praedicatum simplex de uno subjecto dici. In praecedentibus autem antecedentis libri dictum est quid est nomen, et quid innominabile est : non homo enim secundum logici intentionem non dico nomen : nec tamen in aliam cadit partem orationis : sed dicitur nomen infinitum, quod est nomen secundum aliquid, quia significat substantiam cum qualitate : sed non habet nominis perfectionem, scilicet quod significet et interpretetur quae sit illa qualitas qua substantia nominis habet determinari : et quia finitam tollit qualitatem quae in homine est humanitas, et nullam ponit, ideo non interpretatur et significat substantiam nisi infinitam, cujus qualitas ipsa est infinitas : sed talis qualitas sufficit ad hoc quod sit nomen secundum intentionem grammatici, quae modos plusquam res attendit. Hoc enim modo nomen infinitum significat id quod quodammodo est unum : et talis unitas sufficit ad unitatem subjecti in propositione sive in enuntiatione una. Similiter autem dico de verbo infinito, sicut est non currit, quod quidem non est verbum secundum logici intentionem, et tamen in aliam non incidit orationis partem : et ideo dicitur verbum infinitum. Ex quo ergo subjectum sic variatur per finitum et infinitum, sequitur quod omnis generaliter enuntiatio est vel ex nomine et verbo finitis, vel infinito nomine et finito verbo.
Infinitum enim verbum (ut jamdudum dictum est) in oratione non potest esse infinitum. Et hujus causa est : quia sublata per negationem re verbi infintantem non remanet nisi verbi radix quae est est . Et haec est nota compositionis infinita : quam sine compositis non est intelligere : propter quod in talibus nihil affirmaret : et negatio ad ipsam fieri non potest : quia non dicit nisi verbi reflexionem ad subjectum, quae si negaretur, nec verbum esset verbum, nec posset esse praedicatum, et destrueretur enuntiatio. Et ideo cum verbum infinitum ponitur in oratione, oportet quod negatio feratur ad compositionem, et rem praedicati neget inesse subjecto : et sic fit negatio infinitans. Omnis ergo enuntiatio vel est ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo.
Praeter verbum autem nulla potest esse affirmativa enuntiatio vel negativa. In primis autem enuntiationibus hoc verbum est, vel hoc verbum fuit, vel hoc verbum erit, ut quidam dicunt, sunt potentia in praesenti, et praeteritionem suam vel futuritionem determinant ad praesens. Et alia hujusmodi verba similiter faciunt: et ideo illa sunt potentia componere ipsam enuntiationem : eo quod illa ex proprio suo significato consignificant tempus in quo praedicatum inest subjecto.
Secundum haec ergo quae dicta sunt, prima omnium enuntiationum est affirmatio et negatio, scilicet est homo, non est homo : et sic ordinentur, homo est, homo non est : illae enim oppositae enuntiationes omnibus sunt simpliciores, et ideo omnibus priores. Deinde autem sunt illae quae sunt de infinito subjecto, ut est non homo, non est non homo, et sic ordinentur secundum proprietatem Latini sermonis, non homo est, non homo non est. Post illas autem sunt quae majorem habent addi-
tionem ut quae sunt de universali universaliter sumpto, ut est omnis homo, non est omnis homo, et sic ordinentur, omnis homo est, omnis homo non est : et eaedem sumptae de infinito subjecto, ut sic dicam, est omnis non homo, et non est omnis non homo, quae sic ordinandae sunt, omnis non homo est, omnis non homo non est. Et similis variatio est secundum praeteritum et futurum quae sunt tempora extrinseca praesenti nunc : quia unum praecedit ipsum, et alterum sequitur ipsum.
De particulari autem signo non facimus variationem , quia nihil addit supra terminum indefinitum, nisi quemdam vagum respectum universalis ad particulare, quem etiam indeterminate importat universale indefinitum : sed universale signum ponit pro omnibus universalibus distributionem , et formam quamdam ponit circa universale, quam universale non habet ex seipso. Istae sunt ergo primae enuntiationes quatuor, homo est, homo non est, non homo est, non homo non est : quae quatuor si multiplicentur per indefinitum, particulare, universale , et singulare, faciunt sedecim quae sunt illae, homo est, homo non est : non homo est, non homo non est : omnis homo est, omnis homo non est : ommis non homo est, omnis non homo non est : quidam homo est, quidam homo non est : quidam non homo est, quidam non homo non est: Socrates est, Socrates non est : non Socrates est, non Socrates non est . Quatuor enim indefinitae , et quatuor universales, et quatuor particulares, et quatuor singulares, in universo faciunt sedecim. Quamvis enim particulare non addat supra indefinitum, nisi quod dictum est, tamen variat oppositionem, et per consequens etiam variat consequentiam. Hae ergo omnium sunt primae in quibus hoc verbum, est, secundum adjacens est praedicatum.
In bis autem omnibus facile est advertere, quod ad affirmativam definito subjecto sequitur negativa de infinito subjecto, et e converso ad negativam de subjecto infinito sequitur affirmativa de subjecto finito, tam in indefinitis, quam in universalibus, quam etiam in particularibus et singularibus. Haec ergo de simplicibus enuntiationibus de inesse in quibus hoc verbum est, secundum adjacens est praedicatum, et de consequentiis earum dicta sunt et sufficiant.