QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Expertum sine arte certius operari artifice inexperto, quia hic universale, ille singulare considerat. Quod vero singulare sit per se cognoscibile tenet Scot. 2. d. 3. q. 6. ad secundum, et q. 8. ad2. et q. 11. ad 2. et tradit ex professo 7. hujus q. 15. et q. 22. de Anima, ubi vide nostrum Commentarium. Quod ait in fine habitum in membris ponendum esse, docet 3. d. 33. ad 3. idque tenent Occham, Gabr. Major, Palac. Henric. quos ibi citavi in scholio, num. 17. vide Anton. Andream hic q. 6.
Responsio, planum est quod expertus certius operatur artifice inexperto, quia cognitio experimentalis est per se singularis, circa quod est operatio per se: cognitio autem artis est universalis per se, et si est singularis, hoc est ex consequenti et per accidens: quia igitur expertus certius cognoscit operabile quam artifex, ideo certius operatur, et hoc est quod dicit) Philosophus in littera : Si igitur siria experimento rationem quis habeat et universale quidem cognoscat, in hoc singulam ignoret, multoties quidem curatione peccabit.
Ad argumenta : Ad primum dicendum, quod in aliquo est similitudo, scilicet quod sicut prudentia est habitus cognoscitivus circa agibilia, sic ars circa factibilia: et est in aliquo d ssimilitudo, scilicet quod ipsa prudentia non generatur in anima nisi ex actibus nostris, ideo nullus est prudens quin fuerit expertus: ars autem generatur per experimentum et per doctrinam sine experimento, et sic potest aliquis habere artem, qui non est expertus, et sic minus certe operari quam expertus, cum minus certe cognoscat operabile per se. Ad aliud sicut prius.
Ad argumentum in contrarium, primo ostenditur ex intentione Philosophi oppositum, scilicet quod singulare potest per se intelligi, quia si certius agit, qui plus per se cognoscit singulare: ergo agens, ut Deus et Angelus, quod certissime agit, certissime cognoscit per se singulare et maxime: sed est aliquod agens certissime, quod tantum habet cognitionem intellectivam, quia non habet aliam: ergo tale per se cognoscit singulare. Tunc ad formam rationis dicitur, quod artifex ex hoc solo est perfectus, quia habet perfectum habitum in universali: potest autem habere perfectum habitum in universali non applicando ad singulare, quia secundum Philosophum, primo Priorum text. com. 20. convenit scire in universali, ignorare autem in particulari: ergo possibile est artificem esse perfectum artificem, et tamen per se non cognoscere singulare circa quod est operatio: expertum autem non contingit esse perfecte expertum, nisi per se cognoscat singulare, quia cognitio experimentalis est per se ipsius singularis. Ergo artifex ex hoc quod est artifex, non oportet quod cognoscat operabile, sicut expertus ex hoc quod est expertus, et ita salvatur intentio Philosophi.
Contra, si artifex applicando artem ad diversa singularia, ut per se intelligibilia, potest de illis habere dvas inlellectiones per se, et ex multis actibus generatur habitus; ergo potest per se de illis habere duas artes, quod videtur impossibile. Hoc autem tangit si singulare possit per se intelligi, et ad argumenta quae ad hoc et ad contrarium illius scripta sunt in 7. in q. utrum singulare per se intelligatur.
Tamen ex hoc non sequitur quin possibile sit artificem ita per se et perfecte cognoscere singulare, sicut expertum, si applicet cognitionem universalem, quam habet ad singulare. Est ergo comparatio Philosophi intelligenda de istis habitibus praecise comparatis ad illa, quorum sunt principia cognoscendi ex se, non autem de his, quae possunt cognosci ab habentibus istos habitus, per applicationem istorum habituum ad alia. Aliter dicitur, quod in singulari, circa quod est operatio per se, sunt multa praeter naturam illius communis individuatam, quae multa diversificant actionem. Aliter enim oportet agere circa hunc infirmum in hoc loco et hoc tempore, quam circa illum infirmum eadem infirmitate in specie, in alio loco et in alio tempore: ista enim annexa cognoscet expertus ex multiplicata cognitione singularium et in se, et quantum ad annexa. Hic autem annexa non oportet artificem ex hoc solo cognoscere quod est artifex, quia licet de per se singulari possit cognoscere propter quid si applicet, non tamen de annexis per habitum artis; ideo expertus certius singulare cognoscit inquantum operabile, quia inquantum est annexum illis accidentibus, quae variant actionem. Quidquid sit de cognitione artis et experimenti, expertus ex frequenter agere, habet habitum in potentia motiva, qua exercet operationem: vel forte in membro quo agit, ut citharista exercitatus in manu, talem non habet artifex inexpertus, multum illa facit ad expedite agendum.
ANNOTATIONES.
Sequitur quinta quaestio de comparatione artificis inexperti ad expertum non artificem in operando, in cujus principio post secundum principale, et replicam ejus in aliquibus originalibus, in aliquibus vero ad finem ejus, ponitur unum Extra vel vacat, quod sic incipit: Quod singulare per se intelligitur patet. etc. usque ibi inclusive : Tanto perfectius cognoscam universale, sed quia totum habetur infra in 7. lib. q. 14. licet aliqualiter variatio hinc inde in littera, ideo hic omittatur, sed non minus valeret hic quam ibi, quia quaestione 13. sequens ibidem satis est ad propositum.
Tertium etiam argumentum principale ibi: Item qui perfectius scit quidditatem, etc. quae sequuntur usque ibi: Oppositum oult Philosophus, etc. ponitur Extra ab aliquibus, vel additio, littera tamen bona, ideo legatur.
Infra ponitur quoddam Extra, quod sic incipit: Contra si artifex, etc. usque ibi inclusive, singulare per se intelligatur, et sequitur immediate in aliquibus, tamen ex hoc, etc. in aliquibus vero aliter dicitur secundum quod diversimode in originalibus locatur. Sententia Doctoris in hac quaestione clara est, littera diversimode ordinatur in diversis libris, sed satis bene hic habetur.
Ulterior curiosa investigatio in duabus his quaestionibus quaeratur apud antiquos Philosophos et Medicos, sed minime deseratur veritas Scotica ubique.
Actus autem et generationes omnes circa singulare sunt.