REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum existentia actualia rei permanentis, mensuretur alia mensura, quam aevo ?
Alens. I. p. q. 22. m. 9. art. 2. D. Thom. i. p. q. 10. a. 3. D. Bonav. hic a. I. q. 2. Richard. art. I. q. 13. Henr. quodl. 5. quaest. 13. et quadi. 12. quaest . 8. Durand. q. 3. Gabr. q. 1. Vasq. I. p. d. 33. et d. 326. Scolus in Oxon. hic q. I . et 4. Physic. q. 18.
Circa secundam distinctionem quaeritur : Utrum existentia actualis rei permanentis possit habere aliam mensuram quam aevum ? Quod sic. Penultima propositione de causis: Est res cujus substantia est in aeternitate, et operatio, et est res cujus substantia et operatio est in tempore et res media, cujus substantia est in aeternitate, et operatio in tempore.
Item, Augustinus 8. super Genes. cap. 2. Deus movet creaturam spiritualem per locum et tempus ; igitur motio per tempus potest esse in tempore, licet substantia non ; igitur et intellectio Angeli, licet non substantia.
Item 4. Phys. quod est in tempore, exceditur a tempore ; quod non est perpetuum, exceditur a tempore ; igitur non mensuratur aevo. Sed operatio spiritualis Angeli, ut intellectio una, non est perpetua ; igitur non mensuratur aevo.
Oppositum. Existentia actualis rei spiritualis neque est motus, neque mutatio ; igitur non mensuratur tempore, neque aeternitate ; certum est igitur tantum aevo mensurari.