Quomodo intelligitur quod qui semel blasphemat, impossibile est non blasphemare.
Item dubium esse potest de hoc quod Athanasius in epistola ad serapionem dicit, quod Arianos qui non semel tantum, sed pluries blasphemarunt, impossibile est non blasphemare: quod videtur esse libertati arbitrii repugnans.
Sed dicendum, quod impossibile hic pro difficili sumitur, quae difficultas ex consuetudine provenit; sicut et Ier. XIII, 23, dicitur: si mutare potest Aethiops pellem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.