Hic plangit destructionem eorum quae pertinent ad usum populi: et primo eorum quae pertinent ad decorem; secundo eorum quae pertinent ad defensionem, ibi, factus est dominus velut inimicus.
Circa primum tria facit. Primo ostendit divinam indignationem: tetendit arcum, idest judicium, vel exercitum chaldaeorum, ut quasi a longinquis feriret, firmavit, ad percutiendum, dexteram, ut feriat de prope. Psal. 7: nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. Secundo ponit poenae inflictionem: occidit, destruxit, omne quod pulchrum erat, homines, aedificia et alia hujusmodi. Num. 24: quam pulchra tabernacula tua Jacob. Tertio ostendit poenae magnitudinem: et quantum ad copiam sine numerum, effudit: et quantum ad acerbitatem, quasi ignem; vel quantum ad speciem, quia civitas combusta fuit Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Ps. 68. Effunde super eos iram tuam.