Supra apostolus ostendit causam quare de istis confidebat, et hoc propter bona quae fecerunt, hic ostendit idem ex promissione facta patribus.
Unde circa hoc facit duo.
Primo enim praemittit promissionem; secundo assignat rationem dictorum, ibi homines enim.
Circa primum tria facit.
Primo enim ostendit cui facta sit promissio; secundo ostendit promissionis modum esse convenientem, ibi quoniam neminem, etc.; tertio promissionis effectum, ibi et sic longanimiter.
Promissio facta est Abrahae. Gal.
C. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones, etc.. Et huius est ratio, quia per fidem inhaeremus deo, et ideo per fidem consequimur promissiones. Primum enim exemplum fidei fuit in Abraham, et hoc quia primus recessit a consortio infidelium. Gen. XII, 1: egredere de terra tua, etc.. Secundo, quia primus aliquid credidit, quod erat supra naturam. Rom.
C. IV, 18: qui contra spem, in spem credidit.
Unde Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Primus enim accepit signaculum fidei, scilicet circumcisionem, Rom. IV, 11.
Modus promissionis est quantum ad duo: primo quantum ad iuramentum interpositum; secundo quantum ad verba promissionis, ibi nisi benedicens benedicam tibi, etc..
Dicit ergo: deus volens ostendere promissionem suam firmam et stabilem, quia non habuit maiorem se, per quem iuraret Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes dominus, etc. Iuravit per semetipsum. Gen.
C. XXII, 16: per memetipsum iuravi, dicit dominus, etc..
In quo habes exemplum, quod iuramentum de se non est illicitum, quia Scriptura nihil deo attribuit quod de se sit peccatum. Intendit enim Scriptura nos ad deum ordinare et ducere. Eph. V, 1: estote imitatores dei sicut filii, etc.. Tamen interdicitur frequentia iuramenti. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum, etc.. Item iuramentum in vanum. Ex. XX, 7: non assumes nomen dei tui in vanum.
Consequenter cum dicit nisi benedicens, etc., ostendit modum promissionis; quasi dicat non credatur mihi, nisi benedicam tibi, ut sit modus iurandi quasi per executionem. Dicit autem benedicens, quod pertinet ad bonorum collationem. Benedictio enim domini divites facit, sicut dicitur prov.
C. X, 22. Et multiplicans multiplicabo te, quod etiam pertinet ad prolis numerositatem.
Et utrumque fuit Abrahae promissum, sicut patet Gen. XIV et XXV.
Ingeminat autem dicendo benedicens benedicam, ut designet bona temporalia et spiritualia, et continuitatem benedictionis. Vel benedicens benedicam in multitudine prolis sanctae, quae Gen. XV, 5 designatur per stellas caeli, ubi dicitur suspice caelum, et numera stellas, si potes, etc.. Et multiplicans multiplicabo in numerositate prolis malae et perversae, quae ibidem, scilicet XXII cap., designatur per arenam maris. Ingeminatur etiam multitudo, quod est propter numerositatem prolis bonae vel malae; vel propter continuitatem multitudinis. Vel benedicam in bonis gratiae, et multiplicabo in bonis gloriae.
Ps. XXX, 19: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, etc..
Effectus promissionis fuit, quia longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Longanimitas est non solum in faciendo magnum aliquid, sed etiam in expectando in longum. Abraham autem promissionem habuit, nec unquam passum pedis terrae possedit, ut dicitur Act. VII, 5. Et usque in senectutem prolem non suscipit, et tamen a spe non decidit. Iac. V, 10: accipite exemplum, fratres mei, mali exitus, et longanimitatis, et laboris, et patientiae prophetas, etc.. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, etc..
Deinde cum dicit homines enim per maiorem sui iurant, ponit rationem praedictorum, et circa hoc facit tria.
Primo enim ponit humanam consuetudinem; secundo assignat rationem consuetudinis, ibi in quo abundantius; tertio subdit fructum rationis, ibi ut per duas res immobiles.
Consuetudo enim humana duplex ponitur una quantum ad id per quod iuratur; alia quantum ad effectum iuramenti, ibi et omnis controversiae.
Illud autem per quod iuratur, est maius, et hoc rationabiliter. Nihil enim aliud est iurare, nisi dubium confirmare. Sicut ergo in scientiis nihil confirmatur, nisi per id quod est magis notum: ita quia nihil certius est apud homines, quam deus, ideo per ipsum, tamquam per maius et certius, iuratur.
Sed contra. Quandoque enim iuratur per filium, qui minor est, ut cum dicitur: per christum. Aliquando vero per creaturam, sicut ioseph iuravit per salutem Pharaonis, Gen. XLII, 15.
Respondeo. Dicendum est, quod duplex est modus iurandi per deum: uno modo per simplicem attestationem; ut cum absolute dicitur: per deum ita est quasi dicat: testis est mihi deus, quod ita est, sicut dico.
Rom. I, 9: testis est mihi deus, cui servio in spiritu meo.
Aliquando vero per execrationem, quod fit quando aliquid obligatur ad vindictam deo, si non sit ita, puta caput, vel anima, vel aliquid huiusmodi, sicut iuravit apostolus. II Cor. I, 23: testem deum invoco in animam meam, quasi dicat: obligo animam meam pro testimonio, pro quo ipsum nomen dei assumo. Et istud est gravissimum.
Per creaturam autem iuratur non inquantum est talis, sed inquantum in ipsa relucet aliquod indicium divinae potestatis. Quia enim omnis potestas a deo est, Rom. XIII, 1, inquantum aliquis exercet potestatem super aliquam multitudinem: si iuratur per ipsum, iuratur per deum, cuius potestas in ipso relucet.
Et sic iuravit ioseph per salutem Pharaonis.
Hoc est ergo, quod dicit homines per maiorem sui jurant.
Sciendum est autem, quod a iuramento sunt excludendi alias periuri, quia debet iuramento maxima reverentia exhiberi, et ex retro actis praesumitur, quod debitam reverentiam iuramento non exhibebunt. Item ad ipsum non sunt cogendi pueri ante annos pubertatis, quia nondum habent perfectum usum rationis, quo sciant iuramento debitam reverentiam exhibere. Item personae magnae dignitatis, quia iuramentum requiritur ab eis, de quarum dicto, vel facto dubitatur. Derogat autem hominibus magnae auctoritatis, ut dubitetur de veritate eorum quae dicunt. Unde et in decretis, II quaest. C. IV dicitur, quod sacerdos ex levi causa iurare non debet.
Causae autem in quibus liceat iurare hae sunt: pro pace firmanda, sicut Laban iuravit, Gen. XXXI, 44 ss.; secundo pro fama conservanda; tertio pro fidelitate tenenda, sicut feudatarii iurant dominis; quarto pro obedientia implenda, si praecipitur a superiori aliquid honestum; quinto pro securitate facienda; sexto pro veritate attestanda. Sic iuravit apostolus, Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc..
Deinde cum dicit et omnis controversiae, etc., ponit effectum iuramenti qui in hoc consistit, quod per iuramentum finitur omnis controversia. Sicut enim in scientiis, quando resolvitur usque ad prima principia demonstrabilia, quiescitur, ita divina lege introductum est, quod cum pervenitur ad primam veritatem est status, quod fit quando ipsa in testimonium invocatur. Ex. XXII, 8: applicabitur ad deos, et iurabit, et sic sopitur omnis quaestio et controversia.
Deinde cum dicit in quo abundantius, ponit rationem, quare deus voluit iurare, scilicet ad ostendendam firmitatem promissionis suae.
Unde dicit in quo, id est, eo ipso deus interposuit iuramentum, volens abundantius ostendere, etc.. Abundans enim fuit, quod promisit, sed abundantius fuit, quod iuravit.
Volens, inquam, ostendere haeredibus pollicitationem, id est rei pollicitae. Rom. IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine.
Ostendere, inquam, immobilitatem.
Sciendum est, quod in his quae a deo procedunt, duo sunt consideranda, scilicet ipse processus rerum, et consilium dei a quo talis processus causatur. Consilium dei est omnino immobile. Is. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Sed dispositio est bene mutabilis. Nam dominus aliquando pronuntiat aliquid, secundum quod exigit ordo et processus rerum, sicut patet, Is. XXXI: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Habebat enim cursus infirmitatis, quod ex illa moreretur. Et similiter ion. III, 4: adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, quia ipsa meruerat subversionem sui ipsius. Ier. XVIII, 7 s.: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud.
Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et tunc prophetia est comminationis.
Quandoque vero pronuntiatur aliquid secundum quod respicit consilium dei aeternum: et super hoc deus numquam poenitet, nec illud retrahit. I Reg. XV, 29: triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur.
Tamen sciendum est, quod quandocumque dominus promittit aliquid sub iuramento, est prophetia praedestinationis, quae est ostensiva divini consilii; et ista promissio penitus immutabilis est.
Deinde cum dicit ut per duas res, etc., ostendit fructum promissionis: et primo ostendit, quis sit ille fructus; secundo quis consequatur hunc fructum, ibi quam sicut anchoram.
Fructus autem est, ut spes nostra sit certa: unde dicit ut habeamus fortissimum, id est firmissimum, solatium spei, per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri, scilicet per deum, qui promittit, qui non mentitur, Num. XXIII, 19: non est deus, ut filius hominis, ut mentiatur, et per iuramentum, in quo est maior confirmatio veritatis.
Sciendum est autem, quod sicut delectatio sensibilis est experientia sensibilis, et memoria de praeterito, ita spes de futuro. I Mach. II, V. 61: omnes qui sperant in ipso, non infirmantur.
Is. XL, 31: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, ut aquilae, current, et non laborabunt, etc.. Habeamus, inquam, nos, qui confugimus a malis, scilicet mundi, et ab impugnatione hostis, ad tenendam propositam nobis spem. Ps.
Lxxxix, 1: domine, refugium factus es nobis.
Prov. XVIII, 10: turris fortissima nomen domini. Ad ipsam currit iustus, et exaltabitur.
Deinde cum dicit quam sicut anchoram, ostendit quod fideles promissionem istam consequantur, et utitur quadam similitudine.
Comparat enim spem ipsi anchorae, quae sicut in mari navem immobilitat, ita spes animam firmat in deo in hoc mundo, qui est quasi quoddam mare. Ps. Ciii, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Ista tamen anchora debet esse secura, ut scilicet non deficiat. Unde fit de ferro. II Tim. I, 12: scio enim cui credidi, et certus sum, etc.. Item debet esse firma, ut scilicet non cito a navi removeatur: ita homo debet alligari isti spei, sicut anchora navi alligatur.
Est autem differentia inter anchoram et spem, quia anchora in imo figitur; sed spes in summo, scilicet in deo. Nihil enim in praesenti vita est firmum, ubi posset anima firmari et quiescere. Unde Gen. VIII, 9, dicitur, quod columba non invenit ubi requiesceret pes eius. Et ideo dicit, quod debet incedere usque ad interiora velaminis.
Apostolus enim per sancta, quae erant in tabernaculo, intelligit statum praesentem ecclesiae, sed per sancta sanctorum, quae per velum distinguebantur a sanctis, intelligit statum futurae gloriae. In illo ergo vult quod figatur anchora spei nostrae, qui est modo velatus ab oculis nostris. Is. Lxiv, 4: oculus non vidit, deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Ps. XXX, 19: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te.
Hanc ibi fixit praecursor noster, qui ibi ingressus est. Unde Io. XIV, 2: vado parare vobis locum. Mich. II, 13: ascendit pandens iter ad eos. Et ideo dicit, quod ipse tamquam praecursor pro nobis ingressus est interiora velaminis, et ibi fixit spem nostram, sicut dicitur in collecta, in vigilia, et in die ascensionis.
Tamen quia intra velum non licebat intrare nisi summo sacerdoti, Lev. XVI, 2, ideo dicit, quod iesus, qui pro nobis ingressus est, factus est pontifex in aeternum secundum ordinem melchisedech.
Ecce quam eleganter redit apostolus ad propositum suum. Ipse enim coeperat loqui de sacerdotio, et tamen fuerat multum digressus: sed nunc ad istud redit, sicut patet.