DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT X.

De sanctitate intellectu et de creatione quadruplici.

Permanet adhuc dicere de intellectus sanctitate et munditia de qua Philosophi sunt locuti : hic autem non addit novum genus perfectionis et intellectus, sed modum quemdam puritatis dicit circa intellectum.

Haec autem puritas ex. quatuor efficitur, quorum unum est studium pulchritudinis. Secundum est acquisitio multae illuminationis. Tertium autem excessus separationis a continuo et tempore. Et quartum, applicatio cum lumine superioris ordinis. Studium enim pulchritudinis ordinat et componit ab avertentibus. Acquisitio illuminationis facit quod intellectus ex multis scientis vel scientiae gradibus ascendit in scibilium luminibus, ita quod sistit in intelligibilibus. Excessus vero separationis intellectus removet a detinentibus continuo et tempore. Sed applicatio intellectus cum superioribus proportionabiliter nititur perfici summis et divinis.

Inter autem quatuor ista primum est purgatio ab impedimentis, et secundum illuminatio in his quae inferiora sunt homini proportionata. Tertium autem est purgatio ab impedimento quarto : quia nisi quis excedat mente continuum et tempus, non consurgit ad concipienda divina. Quartum est summa perfectio quae in hac vita contingere potest homini. Contingit autem plus et plus secundum quod anima est perceptiva illuminationum, quae sunt a prima causa plus et plus. Solum enim primum non habet plus et plus : et ideo est id. quod vocatur, necesse est esse : omnia autem alia plus et plus habentia sunt possibilia secun dum aliquem modum, licet non habeant proprie loquendo possibilem intellectum : hoc autem in prima philosophia erit determinatum.

Ex. his autem quae dicta sunt et hic est advertere, quod mundissimorum hominum sunt pulchriora phantasmata, quam quorumdam aliorum, sicut in Ethicis dicitur : ita sunt eorum lucidissimi intellectus. Quoniam sicut in mundo exteriori turbulentae tempestatum limpidum lumen recipi impediunt in perspicuo, ita in anima passiones turbulentae non permittunt lumina intelligentiarum limpide recipi in animalibus : et ideo dixit Apuleius sententiam esse Platonis, quod " deorum quorum ratio absorpta est in inferno a daemonibus, non est intellectus clari luminis receptivus : quorum autem intellectus depuratus a passionibus et occupationibus vitae per applicationem luminis caelestium intellectuum continue sublevatur a carne, et efficitur sicut speculum clarissimum coelestis ordinis et pulchritudinis, et in his imbutus tandem vestitur lumine divino, et divina quantum fas est secundum facultatem incipit videre : licet innominabiliter ea participat, et quodammodo infinite, eo quod talia ut in Deo sunt, inferiorum intellectuum nullus comprehendere potest : eminenter tamen accipit, percipiendo quod nihil eorum quae in Deo deorum sunt, univocum est cum his quae sunt in inferioribus. " Et ideo ipse solus est id quod vocatur necesse esse, de quo in prima philosophia probavimus, quod non potest habere plus nec habere aliter et aliter : et hoc est sibi soli proprium : et ideo est immobile cuncta movens, et

simplex, et Impartibile, et innominabile, lucem habitans inaccessibilem.