DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

Utrum primum caelum sit in loco et qualiter diversimode sit in loco.

Cum autem dictum sit quod locus et ubi semper sunt in diversis, locus enim semper est in locante corpore, ubi autem in locato, oritur hic contentio de ultima in ascendendo sphaera, quae eadem prima est in descendendo, utrum ipsa in locante sit aliquo, vel non ? Locus enim semper est in locantis corpore. Si enim non est in loco, tunc non est etiam in ubi: et si non est in ubi, tunc videtur sequi quod non moveatur in ubi et secundum locum, et hoc est contra omnes Philosophos. Si autem in loco esse dicatur ut ubi, sic videtur esse falsum : quia locus est superficies exterioris corporis quae est extra locatum: sed nihil videtur esse extra superficiem ultimae sphaerae, cum ipsa ultimus sit terminus omnium. Si dicatur quod ipsa superficies locati locus sit, hoc stare non poterit: quia jam determinatur quod locus et locatum semper diversa sunt et diversorum, et ideo superficies locati, cum ipsius locati sit, non potest esse locus, sed quoddam locati vel locatum. Confitentibus igitur aliquibus sphaeram ultimam localem esse, procul dubio confitendum est et confiteri oportet, quod ultimam sphaeram sit aliud corpus circumdans, quod ultra sphaeram locum contineat. Sed constat, quod ultra ultimam sphaeram nihil aliud est nisi praeter ipsam sphaeram et diversum ab ipsa. Oportet ergo dicere, quod ultima sphaera in alio sicut in loco non est. Extremitas ergo ultimae sphaerae non est in loco neque localis.

Et dicunt quidam extremam superficiem et locum corporis caelestis superficiem esse, et ipsam in loco non esse, quod est contra omnia quae dicta sunt: quia tunc locus est aliquid locati, cum locatum moveatur ad locum, commovebitur ad aliquid quod intra se habet, quod est impossibile et contra naturam . ''Et ideo dicunt quidam, quod hujusmodi insolitum est, et occultum est nuntiare aliquid certum de istis, cum ista propter elongationem nobis sint insensibilia.

Sciendum autem de istis, quod ea quae sunt in loco, multipliciter sunt in loco. Quaedam enim sunt in loco sicut in generante et salvante : et quia a generante et salvante motus est localis, ideo talia moventur ad locum, et sic in loco sunt mobilia motu recto, quae indigent continenti exteriori ut salventur, et sic elementa et elementata mobilia motu recto sunt in loco. Alio modo sunt in loco quaecumque sunt ut locus et vas continens et salvans quae sunt contenta ab ipso per virtutem salvantis primi, et sic sunt in loco quaecumque salvant, ut incorruptibilia existentia et in se omnia alia continentia, et sic est in loco totum corpus caeleste,quod in se salvativum est omnium aliorum, et ideo movetur circa locum. In his autem quae primo modo sunt in loco, duo sunt motus. Unus quidem ad substantiam salvantis, qui est motus a medio. Alius autem ad virtutem salvantis, qui est motus ad medium : virtus enim sphaerae caelestis non congregatur nisi in medio quod est centrum sphaerae caelestis. His itaque duobus modis sunt in loco, quaecumque moventur ad locum vel in loco. Eorum autem quae sunt in loco sicut salvantia et circumdantia, quaedam sunt sicut salvans per se, sicut prima sive ultima sphaera: quaedam autem sunt locus ut vas salvans

et non per se sed per aliud, sicut sphaerae inferiores, quae habent alias extrinsecus circumdantes.

Secundum hoc ergo dicendum, quod prima sphaera est in loco ut primus locus et vas, et hoc est in loco, quia refertur ad locum, hoc est, ad loci distantiam sicut primum salvativum et omnium generativum secundum formam, et non sic refertur ad locum sicut habens extrinsecus circumdans, virtute cujus sit salvativum et generativum. Et haec est vera solutio hujus quaestionis.

Ad hoc autem quod objicitur, quod locus et ubi sunt in alio et in alio, Dicendum quod hoc intelligendum est de his quae sunt in loco sicut salvante et continente : in his enim salvans et continens non possunt esse idem cum salvato et contento. In his autem quae sunt in loco, hoc est, referuntur ad locum sicut salvantia et continentia, non est generaliter verum, sed est verum in his quae salvant et continent non per seipsa: in his autem quae per seipsa ita non est verum, sed etiam sunt locus plus quam locatum, et ut locus quidem ad rationem loci referuntur.

Ad hoc autem quod objicitur ita moveri in loco vel secundum locum, Dicendum quod verum est, sed aliud est moveri in loco, vel secundum locum, aliud est moveri ad locum. Haec enim vel ideo moventur, quia moventur in loci distantia undique aequaliter circa medium: vel moventur secundum locum, quia moventur secundum loci differentias et situs, quae sunt ante et retro secundum situm polorum, et a dextro et sinistro secundum distantiam Orientis et Occidentis, et hujusmodi. Non autem moventur sic in loco, quod ad locum aliquem moveantur. His itaque modis sunt in loco, quaecumque per se in loco esse dicuntur. Nec oportet quod prima sphaera quae per se habet loci rationem et non locati, habeat extra se continens in quo sit sicut in loco continentis : nec propter hoc ibitur in infinitum, quia statur in prima sphaera quae per se continet et salvat.