CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Habito quod aliquod bonum et ultimum sit omnium artium, doctrinarum, actionum et electionum humanarum, consequenter investigare oportet, cujus artis vel doctrinae sit dirigere et perficere illud ultimum et humanum bonum, et quomodo illud oportet accipere per facultatem illam, utrum figuraliter, vel ex demonstratione. Hoc tamen accipere tentabimus : tentator enim manibus palpans tentat experientia pro manibus utens, sicut caecutiens demonstratam viam non habens : quoniam si haberet, . non tentans et palpans procederet, sed certe ambularet sicut enim in praecedentibus diximus, in moribus hominum certae et necessariae viae non sunt, sed quasi conjecturales, et ex his quae expediunt unicuique : cum tamen ea quae expediunt uni, non necessario expediant alteri. sic ergo tentando potius quam demonstrando figuralem et superficialem faciemus doctrinam de bono humano, quod quidem sit diffinitione et substantia, et cujus disciplinarum aut virtutum. Virtutes enim. dicimus tales disciplinas virtutum sive potentias : quia ad modum potentiarum ex conjecturalibus et
suasivis probant quod intendunt, sicut in praecedentibus diximus.
Tribus autem rationibus probatur, quod hoc bonum operari et conducere t est civilis scientiae : quarum rationum prima logica est ex transcendentibus, et non propriis assumpta.
Est autem hoc, quod principale bop num principalis est facultatis in omni ordine practicarum facultatum. Principale autem bonum felicitas. Ergo felicitas principalis erit facultatis. Principalis autem facultas quae legem ponit omnibus, et vocatur legem ponens, civilis est. Ergo principalis facultas civilis est. Civilis ergo facultas humanum bonum est. Facultates autem, appello artes et doctrinas practicas, quia facultas est facilis potestas. Tales autem doctrinae quando ad usum, referuntur, facilem unicuique praestant facultatem ad operandum quod vult. Tales autem ad quas i ailae artes referuntur architectonicae dicuntur ab tzpx^ quod est principatus, et xszTwv quod est conditiva, hoc est, operati propter alicujus operationem constitutiva : et sic ultimi boni considerativa in quolibet genere architectonica dicitur ad totam coordinationem illius generis. Omnium autem principalissima est, quae omnes ordinat et omnibus praecipit. Et haec est civilis. Dicitur tamen dupliciter architectonica, scilicet consideratione finis qui est principalissima causarum, secundum cujus rationem et mensuram et leges et praecepta dantur omnibus ordinatis ad finem illum. Et sic hic loquitur de architectonicis. Patet igitur quod secundum hunc modum finis humanus videtur utrique principalissimae et maxime architectonicae esse. Et talis utique civilis apparet : quia haec secundum considerationem sui boni omnibus praecipit, omnibus legem imponit, omnes ordinat, et omnibus utitur.
Secunda ratio est sumpta ex praemissis : quarum enim scientia omnes facultates ordinat, quae scilicet in malacotec- niis, cacotecniis, et calotecniis debitum est esse in civitate ad usum civium, et quales facultates sibi proportionatas unumquemque civium oportet addiscere et quantum, ne inutiliter ultra finem artis vano studio et inutili labore consumatur, haec est principalis et maxime architectonica. Praeordinatrix autem horum est civilis. Ultimi ergo boni humani civilis est operativa.
Quaedam enim disciplinae sunt, quae
sunt excommunicandae de civitate secundum ea quae praedicta sunt : quia licet omnes in quantum est disciplina bona sunt, tamen ex parte ejus quod artificiatum est in eis pronitatem malam habent adjunctam, per quam civibus ad feliciter vivere magnum praestant impedimentum, sicut est necromantia, lenocinium, et alia hujusmodi : propter quod dicit Victorinus in Architectura, quod Veneri extra civitatem templa aedificata sunt in campis florigeris et in lucis umbrosis,
ubi Veneris sacra sine verecundia et sine dissolutione matronarum civitatis possint celebrari. Similiter autem Martis templa aedificanda sunt extra civitatem in locis lapidosis et asperis, in quibus trucuienter sacra Martis exerceantur a militibus, et cives feriales non efficiantur . per aspectum sacrorum Martis. Iovi autem qui omnia de consilio deorum rationabiliter terminat ad hominum felicitatem, pro captorio medium civitatis attribuitur. Sicut enim dicit aescliylus, " Jupiter non tonabit, nisi duodecim diis consentientibus : non fulminabit autem, nisi ante per consensum caeli : beneficia vero praestabit omnibus per seipsum : " significans in hoc, quod munera a proconsule vel praetore vel rege non procedant sine consilio senatus : paenarum autem inflictio non nisi de consensu totius caetus partium : beneficentia autem opera libere faciat de proprii cordis bonitate. Civilis autem praeordinat qua- les disciplinas quilibet civium debet addiscere. sicut enim dicit Plato in prima parte Timaei, notanda sunt opera puerororum et juvenum ut illis facultatibus applicentur, ad quas sunt ex natura magis idonei : sicut fortes brachiis et agiles et animosi, scribuntur ad militiam : fortes autem et incompositorum membrorum, determinantur ad agriculturam, et sic de aliis. Et si invenientur inhabiles in dignitatibus superioribus, ad inferiores retrudantur : et qui se idoneos exhibent de inferioribus, ad superiores exaltentur. Haec etiam determinat usquequo oportet quemlibet addiscere quamlibet facultatem. In his enim quae non propter se sed propter aliud scire quaerimus, in ipsa theorica contemplationis parum vel nihil habent humani boni, Sed in operato organicam habent virtutem : et ideo In talibus studere ultra hoc quod possit includere bonum intentum, supervacuo labore est consumi. Patet igitur quod civilis hujus boni est operativa. Quas enim esse debitum est disciplinarum in civilibus, et quales unumquodque addiscere debitum est, et usquequo sive usque quantum, haec praeordinat.
Tertia ratio est, quia quaecumque disciplina sub se habet Ad usum omnes facultates pretiosissimas, hoc est pretiosorum bonorum operativas, illa humani boni est operativa et principalis architectonica. Civilis autem tales pretiosas sub se habet. Ergo civilis principalis et humani boni est operativa. Media autem probatur per hoc, quod civilis sub se habet militarem et oeconomicam et rhetoricam quantum ad illam partem quae est indicativa, quod omnis allegatio rhetorica secundum divisionem causarum iudicialium ordinatur et distribuitur. Illae autem pretiosissimae sunt : quia militaris conservat pacem, oeconomica conservat opes,et rhetorica dirigit causas, eo modo quo indicativa rhetorica. Ergo videmus virtutes et pretiosissimas facultatum sub hac, scilicet civili, existentes, ut puta militarem, oeconomicam, et rhe-
toricam esse. Cum igitur haec omnibus aliis practicis disciplinis utatur ad suum bonum consequendum, sicut in tertia ratione inducta probatum est. Adhuc autem cum legem omnibus ponat, quae quemlibet oportet operari et a quibus abstinere, sicut in secunda ratione ostensum est : sequitur quod civilis scientiae finis complectatur omnes fines aliarum facultatum, ita quod omnes fines organice deserviunt ad ipsum, et singularum fines virtute et potestate operativa sunt in ipso. Finis autem qui omnium fines complectitur, humanum bonum est. Civilis ergo scientiae finis est humanum bonum. Utitur enim haec reliquis practicis disciplinarum, et amplius legem ponit quid oportet operari et a quibus abstinere. Ergo finis hujus complectitur omnium fines : quapropter hoc utique erit humanum bonum.